The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 8 › John 8:52

John 8:52

Dixerunt ergo Judæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. + 8.52 Nunc cognoscimus. Sicut accepta contumelia bonus fit melior, ita malus de beneficio pejor.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then said the Jews unto him, Now we know that thou hast a devil. Abraham is dead, and the prophets; and thou sayest, If a man keep my saying, he shall never taste of death.

In Context

51Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. + 8.51 Amen, amen dico vobis. Non ego, sed Pater quærit gloriam meam; ego autem dico, Si vos dicitis, Dæmonium habes, ego vos ad vitam voco. Hinc discat homo Jesus, non malum, sed bonum reddere. Non videbit. Quod dicitur, videbit vel gustabit, nihil aliud est quam experietur.

53Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis? + 8.53 Quem teipsum facis? Secundum illos se faciebat Filium Dei, æqualem sibi, quasi non esset, sed non faciebat, imo vere erat; unde Apostolus: Non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo Philip. 2.. Ideo non qui es, sed quem teipsum facis?

Read all of John 8

Cross References

Zechariah 1:5Patres vestri, ubi sunt? et prophetæ numquid in sempiternum vivent?

John 8:51Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. + 8.51 Amen, amen dico vobis. Non ego, sed Pater quærit gloriam meam; ego autem dico, Si vos dicitis, Dæmonium habes, ego vos ad vitam voco. Hinc discat homo Jesus, non malum, sed bonum reddere. Non videbit. Quod dicitur, videbit vel gustabit, nihil aliud est quam experietur.

Hebrews 2:9Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. + 2.9 Eum autem, etc. Majores angeli homine dici possunt, quia majores sunt hominis corpore. Majores sunt et animo, sed in eo tantum quod peccati originalis merito corpus aggravat ipsum animum, sed hoc non in Christo. Quod autem tibi videtur nihil magnum de Deo Patre dici, si forma servi major est, qua majores videntur et angeli; non recte cogitas, nec attendis quem habeat locum in rebus humana natura, quæ condita est ad imaginem Dei: cui tamen injuria facta non est, cum Christus dicebat: Pater major me est Joan. 14.; qui non carni suæ solum, sed etiam menti quam gerebat humanæ Deum patrem præferebat, quæ sine dubio forma agnoscitur servi, quoniam servit tota creatura Creatori. Propter passionem. Hic jam incipit ostendere non pro potentia tantum, vel ultione verba Christi audienda esse, sed pro dilectione qua dilexit nos, ut pro nobis moreretur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 8:52

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 8:51John 8John 8:53 →