John 8:21
Dixit ergo iterum eis Jesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. + 8.21 Ego vado. Quasi sponte, et ideo frustra laboratis. Vadit illo unde venerat, et unde non discesserat. Quæretis, ideo persequentes assumptum in cœlis non ut amici habere cupientes. Unde eis pœnam prædicit: In peccato vestro moriemini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 18:10Vivit Dominus Deus tuus, quia non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens: et respondentibus cunctis: Non est hic: adjuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris.
Job 20:11Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient. + 20.11 Ossa ejus implebuntur. Adolescentia hypocritæ inchoatio pravitatis est, etc., usque ad omni soliditate vacuari ac deperire.
Proverbs 11:7Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit. + 11.7 Mortuo homine impio. Hoc Origenes nescivit, etc., usque ad et ad eos fortasse pertinet quod sequitur. Exspectatio sollicitorum. Sollicitudo bonorum est implere Dei præcepta; at malorum scienter peccantium, quod æternam rapientur ad pœnam. Ideoque exspectatio illorum coronabitur; istorum damnabitur, etiam ante judicium, damuante propria conscientia.
Isaiah 65:20Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos, quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. + 65.20 Puer centum annorum, etc. Ille scilicet, qui etsi diu, tamen pueriliter vixit, serviens vitiis: et hoc exponit sic Gregorius. Puer centum annorum. Et peccator centum annorum. Vita quidem pueri longum trahitur, ut a factis puerilibus corrigatur: sed si a peccati perpetratione, nec temporis longinquitate compescitur, hæc ipsa vitæ longinquitas, quam per misericordiam Dei accepit ei ad cumulum maledictionis crescit.
Matthew 23:39Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini. + 23.39 Benedictus qui venit. Hoc turbæ dixerunt Domino venienti Jerusalem. Quod autem his transactis hic Dominus dicit, cogit mystice intelligi de adventu charitatis suæ, ubi confitebuntur Filium quem crucifixerunt.
Matthew 25:41Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus: