The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 6 › John 6:55

John 6:55

Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die. + 6.55 Qui manducat. Exponunt quidam sancti de comestione altaris, et bene dicunt, sed quærunt quomodo fiat in vitam æternam, cum quidam ad mortem, ut dicit Apostolus. Si quis comedit in altari cum hac comestione de qua agit hic, scilicet cum fide operante et dilectione, hic comedit in vitam æternam. Si quis vero aliter, in mortem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For my flesh is meat indeed, and my blood is drink indeed.

In Context

54Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. + 6.54 Nisi manducaveritis carnem, etc. AUG. Hunc cibum et potum societatem vult intelligere, etc., usque ad ut ex multis granis unus panis sit, et ex multis acinis vinum confluit.

56Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus; + 6.56 Caro enim. Vere vivet anima et corpus ex hoc cibo, quia caro mea vere est cibus. Qui solus facit immortales, ut neque esurient neque sitient, alius cibus hoc non præstat, etiam si in eo hoc appetatur.

Read all of John 6

Cross References

Psalms 4:7Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti lætitiam in corde meo. + 4.7 Signatum est super nos lumen, etc. AUG. Hoc lumen est totum, et verum hominis bonum, quo signatur, ut denarius imagine regis. Lumen. AUG. Lumen, id est, luminosus vultus, et illuminans nos, imago qua cognosceris. CASS. Vel: Crux nobis impressa est, in signum regis nostri, quæ est lumen vultus: quia in talibus radiat Deus. Imago creationis, ratio; recreationis, gratia; similitudinis, tota Trinitas. In corde. AUG. Non foris in vanis, sed intus ubi habitat Deus, quærenda est lætitia. 1

John 1:47Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. + 1.47 Ecce vere Isrælita. Dolus, id est simulatio. Si enim habet peccata, confitetur. Non ergo negat peccatorem, sed in eo laudat confessionem. Pharisæi autem sunt dolosi qui se bonos prædicant cum sint mali.

John 8:31Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, + 8.31 Vere discipuli. Ad hanc altitudinem pervenietis ex fide quæ est humilis, et contemnitur, et est granum sinapis.

John 15:1Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. + 15.1 Ego sum vitis vera. Et me præcedentem ad passionem debetis sequi, quia ego sum vitis, id est caput vestrum ejusdem naturæ vobiscum, ut in me possit fructificare humana natura. Et Pater, etc. Ego etiam agricola cum Patre, quia sum mundator palmitum, quod est agricolæ, non vitis officium, qui etiam palmites operarios facit, licet non de suo, nec per ipsos, sed per meipsum.

1 John 5:20Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna. + 5.20 Et scimus, etc. Nemo sine divina cognitione ad vitam æternam pervenire, nemo cognoscere sine gratia Dei potest, quia nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare et Patrem et Filium. Utrumque enim Filius revelat, qui carne visibilis apparens, Divinitatis arcana per Evangelium mundo patefecit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 6:55

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 6:54John 6John 6:56 →