The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 8 › John 8:48

John 8:48

Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes? + 8.48 Nonne, etc. Quia convicti sunt non esse filii Abrahæ vel Dei, sed diaboli, ingerunt convicia, quia non poterant resistere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then answered the Jews, and said unto him, Say we not well that thou art a Samaritan, and hast a devil?

In Context

47Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.

49Respondit Jesus: Ego dæmonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. + 8.49 Honorifico. Non me (ne arrogans vobis videar) facio quod debeo, sed vos non facitis quod debetis, quia non honorastis me, quem si cognosceretis, sicut ego honorifico Patrem, sic vos me honoraretis

Read all of John 8

Cross References

Isaiah 53:3despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.

Matthew 10:25sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? + 10.25 Si patrem familias. Ostendit calumnias suas, ut suo exemplo ferant injurias. Unde dixit: Sufficit diei malitia sua. Beelzebub. Beel ipse est Bel, Zebub, musca. etc., usque ad vir muscarum, sive habens muscas.

Matthew 12:31Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. + 12.31 Omne peccatum et blasphemia. Quod humana fragilitate contrahitur, remissibile est, si congregatio non deseratur. Si vero diabolica obstinatione de dispersione ad congregationem nunquam reditur, peccatum insolubile judicatur. HIER. Omne peccatum. Non omnia peccata omnibus remittuntur, sed his, etc., usque ad omnes veniam consecuturos post universale judicium, transactis licet multis sæculis, asserens. Spiritus autem. Qui manifeste opera Dei intelligit, cum de virtute negare non possit, si stimulatus: invidia calumniatur, et dicit esse Beelzebub, isti non dimittetur. Non quod et ei negetur remissio si pœniteret: sed quia hic blasphemus, exigentibus meritis suis malis, sicut nunquam ad remissionem, ita nec ad pœnitentiam perventurus sit. Sicut Joannes evangelista de quibusdam blasphemiæ suæ merito excæcatis ait: Propterea non poterant credere Joan. 10.. Quod iterum dixit Isaias: Excæcavit oculos eorum Isa. 6.. Qui Spiritum sanctum non esse, vel minorem Patre credunt, et dicunt: quia non invidia diabolica, sed humana ignorantia hoc faciunt, irremissibili crimine non tenentur. Sed qui in similitudine diaboli contra conscientiam suam majestatem Dei oppugnant, non habent remissionem in æternum, sicut Marcus aperte declarat: qui posito hoc testimonio Domini subjunxit: Quoniam dicebant, spiritum immundum habet Matth. 3..

John 4:9Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. + 4.9 Dicit ergo. Nesciens quem potum petit ab ea, putans quod de aqua opponit se esse de alienigenis vasculis, quorum etiam conversatione non utuntur Judæi, sed Jesus qui fidem petebat, ei spiritum dare cupiebat, et eam admonet ut petat, spiritus est autem et donum Dei et viva aqua. Non enim, etc. Samaritanos Judæi exsecrantur et supplantatores vocant, quia eos hæreditate patris sui Jacob privaverunt abstinendo a cibis et vasis eorum.

John 8:52Dixerunt ergo Judæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. + 8.52 Nunc cognoscimus. Sicut accepta contumelia bonus fit melior, ita malus de beneficio pejor.

John 13:13Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 8:48

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 8:47John 8John 8:49 →