The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 8 › John 8:53

John 8:53

Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis? + 8.53 Quem teipsum facis? Secundum illos se faciebat Filium Dei, æqualem sibi, quasi non esset, sed non faciebat, imo vere erat; unde Apostolus: Non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo Philip. 2.. Ideo non qui es, sed quem teipsum facis?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Art thou greater than our father Abraham, which is dead? and the prophets are dead: whom makest thou thyself?

In Context

52Dixerunt ergo Judæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. + 8.52 Nunc cognoscimus. Sicut accepta contumelia bonus fit melior, ita malus de beneficio pejor.

54Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est, + 8.54 Respondit Jesus. Contra hoc quod dicunt: Quem te facis? refert gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est.

Read all of John 8

Cross References

Isaiah 9:6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. + 9.6 Puer natus est nobis. Non Judæis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. Principatus super humerum. ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Magni consilii angelus. Quod in Hebræo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, magni consilii angelus.

Matthew 12:41Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. + 12.41 Viri Ninivitæ. Et est sensus: Jonas paucis diebus et sine signis prædicavit genti incredulæ, et profecit: ego longo tempore, et populo Dei, et compluribus signis, in vanum prædico. Eo magis indigni sunt venia, qui ex lege sunt infideles, quo plus est fidei in his, qui legem nescierunt. Ninive, speciosa: signat gentilitatem quam Christus amavit fœdam, ut faceret pulchram. In Ninivitis et regina Austri, fides Ecclesiæ signatur, quæ non minus per pœnitentiam peractæ insipientiæ quam per industriam discendæ sapientiæ Deo conciliatur. Duæ enim partes sunt Ecclesiæ, quæ peccare nescit, et quæ peccare desistit, pœnitentia enim peccatum abolet, sapientia cavet.

John 5:18Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis: + 5.18 Respondit itaque Jesus. Quia commoti sunt de audita æqualitate ejus quem putant hominem purum cum Deo Patre, subdit se esse Filium æqualem Patri, ejusdem voluntatis, ejusdem potestatis, ejusdem operationis. In his autem disserendis hoc genere loquendi utitur, quo mentes parvulorum possit excitare, et si non implere, et quo mentes adultorum exerceantur et pascantur. Dicit enim de deitate Filii. Non potest a se facere, nisi quod videt Patrem facere, et demonstrat ei Pater, quæ omnia non secundum litteram ut in hominibus fieret accipienda sunt, sed mystice. Ille autem hæc secreta dicit, ut conturbentur, vel ut forte turbati medicum quærant. Propter nos etiam ut nobis scriberentur, quæ non bene intellecta in errorem, bene intellecta in veritatem ducerent.

John 10:29Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. + 10.29 Et nemo potest rapere de manu Patris mei. Quia ex hoc quod sum ex Patre, major sum ad protegendum, quam illi ad impugnandum.

John 12:34Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis? + 12.34 Et quomodo tu, etc. Quomodo in cruce morietur? Hoc enim eum dixisse putabant quod facere cogitabant. Filium hominis. Quia hoc memoriter tenebant, quod sæpe dixerat se Filium hominis, non quod hic dixisset, si exaltatus fuerit Filius hominis. Quis est iste Filius hominis? Si enim Christus est, manet in æternum. Si manet in æternum, quomodo exaltabitur a terra, id est, morietur in cruce?

Romans 9:5quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 8:53

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 8:52John 8John 8:54 →