The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 9 › John 9:17

John 9:17

Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est. + 9.17 Tu quid dicis, etc. Quærunt calumniam, ut ille de synagoga pelleretur, sed a Christo inveniretur. Ille autem dixit, etc. Adhuc inunctus in corde, qui confitetur, non tamen mentitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They say unto the blind man again, What sayest thou of him, that he hath opened thine eyes? He said, He is a prophet.

In Context

16Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos. + 9.16 Non est hic homo a Deo, etc. Ille spiritualiter custodit sabbatum, qui est sine peccato; illi non, qui servi sunt peccati.

18Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat: + 9.18 Donec vocaverunt, etc. Mystice: Parentes, id est diabolus vel vitia, qui dicunt. Ætatem habet, ipse de se loquatur, qui nolunt hominem confiteri Christum. Da gloriam Deo: Nos scimus, etc. Dare gloriam Deo, est veritatem de aliquo quasi præsente Deo dicere, hoc est: Confiteri istum non esse Deum sicut nos, sed peccatorem.

Read all of John 9

Cross References

Matthew 21:11Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.

John 4:19Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. + 4.19 Quia propheta tu es. Mulier ex auditis proficiens, jam cœperat aliquatenus habere intellectum, unde et prophetam vocat, sed non plenum, quia non credit venisse Christum.

Acts 2:22Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:

Acts 10:38Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. + 10.38 Qui pertransiit, etc. In Græco additur, per quadraginta dies, non quod quotidie cum illo manducarent et biberent, nam esset contrarium Joanni, qui octo dies interponit quibus eis visus non est, ut tertio manifestaretur, et totidem diebus jejunavit ante mortem, cibo indigens, quod manducavit post resurrectionem jam cibo non indigens. Jejunavit ante mortem, ut nos abstineremus a desideriis hujus sæculi. Manducavit, docens per hoc quod nobiscum est usque ad consummationem sæculi. Jejunium est in certamine, quia qui in agone est, ab omnibus se abstinet. Cibus est in spe pacis, quæ perfecta erit, cum mortale hoc induerit immortalitatem. Nos autem cum viam Domini carpimus, a vanitate sæculi jejunamus, et futura repromissione reficimur. RAB. Per quadraginta dies, non assidue, sed quibusdam vicibus in illo quadragenario dierum numero factis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 9:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 9:16John 9John 9:18 →