The Bible Software
bible.softwareActsActs 10 › Acts 10:38

Acts 10:38

Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. + 10.38 Qui pertransiit, etc. In Græco additur, per quadraginta dies, non quod quotidie cum illo manducarent et biberent, nam esset contrarium Joanni, qui octo dies interponit quibus eis visus non est, ut tertio manifestaretur, et totidem diebus jejunavit ante mortem, cibo indigens, quod manducavit post resurrectionem jam cibo non indigens. Jejunavit ante mortem, ut nos abstineremus a desideriis hujus sæculi. Manducavit, docens per hoc quod nobiscum est usque ad consummationem sæculi. Jejunium est in certamine, quia qui in agone est, ab omnibus se abstinet. Cibus est in spe pacis, quæ perfecta erit, cum mortale hoc induerit immortalitatem. Nos autem cum viam Domini carpimus, a vanitate sæculi jejunamus, et futura repromissione reficimur. RAB. Per quadraginta dies, non assidue, sed quibusdam vicibus in illo quadragenario dierum numero factis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

How God anointed Jesus of Nazareth with the Holy Ghost and with power: who went about doing good, and healing all that were oppressed of the devil; for God was with him.

In Context

37Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam: incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes, + 10.37 Vos scitis, etc. RAB. Sic legendum: Scitis Jesum ut prædicavit Joannes: Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum, etc. Vel: hoc prædicavit Joannes, quod unxit eum, non quidem terreno more, sed spiritu et virtute signorum.

39Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.

Read all of Acts 10

Cross References

Psalms 2:2Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. + 2.2 Reges. Ibid. Prior qui infantes occidit Herodes, posterior qui Pilato consensit in morte Christi. Reges et principes. Ibid. Potuit etiam secundum Ambrosium de uno pluraliter dicere. Solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in apostolorum Actibus adversus Christum conspirasse voce Petri produntur. 1

Psalms 45:7Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra. + 45.7 Dedit. Quasi magnum præmium. Vocem. Prædicationem, ad quam tremuit terrenus. Tremet metu judicis. 1

Isaiah 42:1[Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet. + 42.1 Ecce servus. HIER. Notandum quia apostoli Jacob, Isræl, et semen Abrahæ appellantur, quibus postea quasi servis et hominibus dicitur: Noli timere, vermis Jacob, etc. Christus autem non semen Jacob vel Isræl, sed servus dicitur. Dedi Spiritum. In conceptione; unde: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Phil. 2.. Et in baptismo claruit, cum Spiritus in specie columbæ super ipsum requievit Luc. 1..

Matthew 4:23Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. + 4.23 Et circumibat Jesus totam Galilæam. Coadjutoribus vocatis prædicationi insistit, docens impigrum esse debere doctorem. Docens in synagogis. Docens de moribus, vitæ activæ subditos. Prædicans de futuris vitæ contemplativæ perfectis. Docens naturales justitias, castitatem scilicet et humilitatem et similia quæ homo naturaliter habet. Prædicans Evangelium regni. Ad Evangelium pertinet mysterium justitiæ, bonum initium, beatitudinis promissio, peccatorum remissio, adoptio, resurrectio, cœlestis hæreditas, angelorum societas. In synagogis. Nec otiosus doctor in vacuum discurrat, sed ubi sunt plures prædicet. Evangelium. Quia justitia est molestia viventi in carne, labor justitiæ non suscipitur, nisi merces operis exspectetur. Ideo Christus evangelizat beatitudinem, ut excitet ad boni operis patientiam. Et sanans. Curare languorem et infirmitatem non fuit magnum, cum postea morituri. Sed ideo factum, ut sic erigerentur ad regnum. Moraliter instruens prædicatores etiam terrena subsidia subditis ministrare, et sic ad regnum trahere.

Matthew 9:35Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.

Matthew 12:28Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei. + 12.28 Si autem ego. Illa pars: Si ego in Beelzebub ejicio dæmones, ad plura inconvenientia perducta est, modo agitur de alia parte complexionis. Si autem ego in spiritu Dei. Hic Lucas ait: in digito Luc. 11.. Digitus dicitur Spiritus sanctus pro partitione donorum. Regnum Dei, vel seipsum dicit. Unde alibi: Medius inter vos stetit, quem vos nescitis Luc. 11, Joan. 1.. Vel, regnum quod Joannes et ipse Jesus prædicavit. Pœnitentiam agite: appropinquabit enim regnum cœlorum Matth. 21.. Est et tertium regnum Scripturæ sanctæ, quod aufertur a Judæis et datur genti facienti fructum ejus. Vel regnum, id est, omnes mundi partes, Apostolis et successoribus eorum ad convertendum distribuit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 10:38

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 10:37Acts 10Acts 10:39 →