Jonah 1:15
Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare: et stetit mare a fervore suo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So they took up Jonah, and cast him forth into the sea: and the sea ceased from her raging.
In Context
16Et timuerunt viri timore magno Dominum: et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.
Cross References
Joshua 7:26Congregaveruntque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in præsentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis. Vocatumque est nomen loci illius, vallis Achor, usque hodie.
2 Samuel 21:14sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathæ filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus: feceruntque omnia quæ præceperat rex, et repropitiatus est Deus terræ post hæc.
Psalms 89:9Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur; + 89.9 Quoniam omnes dies. AUG. Cognitio nostra defecit obtenebrata ratione per peccatum, vel, tempus vitæ abbreviatum est, et pene defecit, quia ad paucitatem redacti sunt dies vitæ nostræ. Anni nostri sicut. CASS., AUG. Miseria et brevitas hujus vitæ exprimitur hic per similitudinem araneæ, quæ texit inanes telas, ut dolo capiat muscas: unde sicut aranea, id est, in rebus corruptibilibus laborabamus, inania texebamus. CASS. Vita per iram Dei breviata est, quia præsumptione longioris vitæ peccabant. Et nos ipsi in ira tua defecimus. AUG. Id est, essentia nostra defecit per ærumnas. Meditabuntur... anni, non operabuntur, quia sine utilitate transeunt. Vel, meditabuntur passive, id est, reputabuntur anni nostri sicut aranea, id est, sicut inanes et inutiles. 1
Matthew 8:26Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. + 8.26 Modicæ, etc. Si novistis potentem in terra, cur non creditis etiam in mari? Qui parum credit, arguitur: qui nihil, contemnitur. Imperavit, etc. Cui imperatur, imperantem sentit. Nota quod omnis creatura creatorem sentit. Quæ apud nos insensibilia, isti sunt sensibilia.