Jonah 3:9
Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore iræ suæ, et non peribimus?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Who can tell if God will turn and repent, and turn away from his fierce anger, that we perish not?
In Context
Cross References
1 Samuel 6:5Juxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos: quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram: et dabitis Deo Israël gloriam, si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra. + 6.5 Quinque anos aureos, etc. RAB. Quinque ani aurei, etc., usque ad est tristitia vera et sterilitas perpetua.
Joel 2:14Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro?
Jonah 1:6Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.
Jonah 4:2et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia.
Luke 15:18surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te: + 15.18 Pater, peccavi. Etsi Deus omnia novit, vocem tamen exspectat confessionis. Sine periculo prodas quod scis jam esse cognitum: habes causam ut pro te interveniat Christus, nec pro te gratis mortuus sit; habet et causam ignoscendi Pater, quia quod vult Filius vult et Pater.