Jonah 4:2
et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est:
3Et nunc, Domine, tolle, quæso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita.
Cross References
Exodus 32:14Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum. + 32.14 Placatusque est Dominus ne faceret malum. AUG. Malitiam hic pœnam intelligi voluit, sicut est illud: Æstimata est malitia exitus illorum. Secundum hoc dicitur et bonum et malum esse a Deo, non secundum malitiam qua homines mali sunt. Malus enim Deus non est: sed malis ingerit mala, quia justus est.
Numbers 14:18Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.
Psalms 145:8Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos. + 145.8 Dominus solvit compeditos. CAS. Hoc ad abundantiam suavitatis. Dominus erigit elisos. Quos diabolus elidit, Dominus erigit. Diligi justos. CAS. Quos locat in æterna beatitudine. 1
Jeremiah 20:7[Seduxisti me, Domine, et seductus sum: fortior me fuisti, et invaluisti: factus sum in derisum tota die; omnes subsannant me. + 20.7 Seduxisti me, Domine. ID. Dicit se propheta a Domino deceptum, etc., usque ad persecutiones et angustias sustineat. Factus sum in derisum. ID. Propheta putaverat statim futurum quod Dominus minabatur; et populus æstimabat quod statim non venerat, non esse venturum.