Iosue 10:3
Misit ergo Adonisedec rex Jerusalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Jerimoth, ad Japhia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 23:2Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.
Numbers 13:22Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.
Joshua 10:5Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhæorum: rex Jerusalem, rex Hebron, rex Jerimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis: et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam.
Joshua 12:10rex Jerusalem unus, rex Hebron unus,
Joshua 15:35et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca,
Joshua 15:63Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere: habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem. + 15.63 Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere. ADAM., hom. 11 in Jos. Intelligimus spiritualiter habitasse Jebusæum cum Judæis in Jerusalem usque in præsentem diem secundum parabolam Evangelii, etc., usque ad hos non potuerunt ejicere filii Juda de Jerusalem usque in præsentem diem. Jebusæum, id est conculcationem, scandalum scilicet in Ecclesia facientes, et qui percepta mysteriorum notitia, verbi Dei margaritas impugnando conculcant. ORIG. ubi supra. Jerusalem Visio pacis interpretatur, etc., usque ad sed non omnes simul ejici possunt. In præsentem diem, id est sæculi æternitatem, more Scripturæ. Sed hoc ad litteram stare non potest: quomodo enim Jebusæus habitat cum filiis Juda in Jerusalem, quandiu durat hoc sæculum, cum nec filii Juda habitent ibi in sæculum?