Iosue 10:4
Ad me ascendite, et ferte præsidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit ad Josue, et ad filios Israël. + 10.4 Ascendite ad. ORIG., hom. 11 in Josue. Cum se anima verbo Dei sociat, etc., usque ad et discutit adventum noctis. Congregati igitur, etc. AUG., quæst. 15 in Jos. Quæritur quomodo rex Hierusalem, etc., usque ad et tamen universa terra illa originaliter terra Chanaan vocatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 10:1Quæ cum audisset Adonisedec rex Jerusalem, quod scilicet cepisset Josue Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Jericho et regi ejus, sic fecit Hai et regi illius), et quod transfugissent Gabaonitæ ad Israël, et essent fœderati eorum,
Isaiah 41:5Viderunt insulæ, et timuerunt; extrema terræ obstupuerunt: appropinquaverunt, et accesserunt. + 41.5 Viderunt insulæ. ID. Id est gentes in circumitu, etc., usque ad et confortavit eum clavis præceptorum, ut in timore Domini permaneret.
John 15:19Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. + 15.19 Mundus quod suum. Si malus punit scelus mali, ex parte odit mundus quod suum est; dum punit ex parte amat, quia malus favet malis.
Acts 9:23Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi ut eum interficerent.
2 Timothy 3:12Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.
1 Peter 4:4In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes. + 4.4 Blasphemantes. ID. Et si blasphemant vos segregatos a perfidia sua, tamen in conversatione vestra opera justitiæ et pietatis videntes mirantur, et fidem quodammodo venerantur.