The Bible Software
bible.software › Iosue › Iosue 14 › Iosue 14:2

Iosue 14:2

sorte omnia dividentes, sicut præceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiæ tribui. + 14.2 Sorte omnia dividentes, etc. ISID. Deletis gentibus, Josue sorte dividit populis terram promissionis: Christus quoque a facie fidelium suorum, gentes, id est gentilium errorum spiritus, ejecit, et sorte divisit terram, unicuique propria dona tribuens.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

By lot was their inheritance, as the LORD commanded by the hand of Moses, for the nine tribes, and for the half tribe.

In Context

1Hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israël:

3Duabus enim tribubus, et dimidiæ, dederat Moyses trans Jordanem possessionem: absque Levitis, qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos: + 14.3 Duabus. ID. Moses trans Jordanem duabus tantum tribubus, usque ad perfectio ergo et summa omnium bonorum, in Spiritu sancto est. Absque. ID. Levitæ non accipiunt hæreditatem terræ, etc., usque ad ut possint dicere: Dominus pars hæreditatis, etc. Psal. 15.

Read all of Iosue 14

Cross References

Numbers 26:55ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis. + 26.55 Ut sors terram. Per sortem præcipitur dividi hæreditas, sed video ipsummet Moysen cui ista mandantur, non sorte dividere hæreditatem Ruben, Gad, et dimidiæ tribui Manasse Josue 15.: Jesus quoque Nave, extra sortem dat hæreditatem tribui Judæ et Caleb et tribui Ephraim, et dimidiæ tribui Manasse. In cæteris sors mittitur: unde puto, quod in cœlesti hæreditate aliqui non venient ad sortem, neque cum cæteris quamvis sancti sint numerabuntur, sed erit egregia eorum hæreditas, sicut fuit Caleb, et tribui Judæ, et Jesu filio Nave. Sicut enim cum adepta victoria dividuntur spolia, egregii bellatores cum cæteris non ducuntur ad sortem, sed optima quæque virtutum merito percipiunt, cæteri sorte utuntur jure victoriæ: ita videtur mihi Christus Dominus meus facturus. Illis enim præcipuos et sublimes decernet honores, quorum facta magnifica et sublimes cognoscit virtutes, unde ait: Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic et isti mecum sint. Joan. 17.. Et alibi, Sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus, etc. Matth. 19.. Et alibi, Sicut tu in me, Pater, et ego in te, ita et isti in nobis unum sint Joan. 17.. Hæc omnia non sorte descendunt, sed dilectionis prærogativa.

Numbers 34:13Præcepitque Moyses filiis Israël, dicens: Hæc erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiæ tribui. + 34.13 Hæc erit terra, etc. ORIG. In priori divisione trans Jordanem per Moysen duabus tribubus Ruben et Gad, et dimidiæ tribu Manasse terra divisa est, etc., usque ad et ipsis mœnibus juncta segregantur. ID. Videtur quoque quibusdam, etc., usque ad Hi sunt vere sacris numeris apud Deum numerati, imo quorum omnes numerati sunt capilli Matth. 10..

Joshua 18:6Mediam inter hos terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem: + 18.6 Mittam vobis. ADAM., hom. 23 in Jos. In consuetudine hominum, etc., usque ad ut non alii daretur terrestris, quæ est figura cœlestis ID., hom. 23. Bethlehem quoque non sine certa ratione in fontem Judæ discernitur, etc., usque ad Unde Timotheo ait: Memor esto verborum quæ commendo fidelibus hominibus, et his qui idonei sunt alios docere II Tim. 2..

Psalms 16:5Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. + 16.5 Perfice. CASS. Usque in finem: ante non est nisi inchoatio. Gressus, id est, humanas actiones, ut qui volunt imitari non moveantur a te, vel vestigia ab eis. 1

Proverbs 18:18Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.

Matthew 25:34Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: + 25.34 Benedicti Patris. Beneficio Patris mei promoti ad obtinendam gloriam, in qua sine corruptione regnetis, ad quam prædestinati estis a constitutione mundi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iosue 14:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iosue 14:1Iosue 14Iosue 14:3 →