Iosue 2:19
Qui ostium domus tuæ egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput ejus, et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:22Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane. + 12.22 Fasciculumque hyssopi, etc. STRAB. Hyssopus herba est humilis, nascens in petris, purgans pectus et pulmonem: et significat veram humilitatem, cujus exemplum Christus nobis in semetipso præbuit. Fasciculum ergo hyssopi sanguine tingimus, quando, memores humilitatis Christi, eum imitari studemus. Tingite in sanguine, etc. AUG., quæst. 46 in Exod. Quæritur quem sanguinem dicat juxta ostium, cum illius agni sanguinem velit intelligi, cujus immolatione Pascha fit. An præcipit eo modo consequenter fieri, quamvis hoc tacuerit, ut idem agnus juxta ostium occidatur? An, quod est credibilius, ideo dixit ex sanguine qui est juxta ostium, quia ille qui liniturus est, vas ipsum in quo sanguinem excepit, juxta ostium positurus est, ut ad manum habeat dum tingit.
Leviticus 20:9Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur: patri matrique maledixit: sanguis ejus sit super eum. + 20.9 Qui maledixerit patri suo, etc. ORIG., hom. 11 in Lev. De his superius præcepta dedit, etc., usque ad ne puniat contemptorem servum. ID. Nomen patris vel matris, etc., usque ad ad aliquam terrenam civitatem invertunt sensibus depravatis? Sanguis ejus, etc. Quia ipse est sibi causa mortis. Si sic punitur, qui carnali patri maledixerit, quomodo punietur qui Christum blasphemaverit, nec obaudivit dicenti: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc. Joan. 3., morte scilicet morietur, alienatus a regno cœlorum reus est: nihil enim grave, nec operosum, aut laboriosum ei præceptum est.
Numbers 35:26Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt,
2 Samuel 1:16Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini.
2 Samuel 4:11Quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non quæram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra?
1 Kings 2:36Misit quoque rex, et vocavit Semei: dixitque ei: Ædifica tibi domum in Jerusalem, et habita ibi: et non egredieris inde huc atque illuc. + 2.36 Et non egredieris, etc. Præcipit nobis verus Salomon habitantibus in Jerusalem, ne unquam egrediamur. Quod si fugerint nos nobis ante subjecti, non ideo egrediamur, ut sequamur fugitivorum vestigia, ne dum volumus salvare fugientes, ipsi pereamus, quin potius mortui sepeliant mortuos, et scandalizantem oculum, manum, pedem, dum licet, eruamus et abscindamus a nobis.