The Bible Software
bible.softwareIosueIosue 3 › Iosue 3:8

Iosue 3:8

Tu autem præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, et dic eis: Cum ingressi fueritis partem aquæ Jordanis, state in ea.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And thou shalt command the priests that bear the ark of the covenant, saying, When ye are come to the brink of the water of Jordan, ye shall stand still in Jordan.

In Context

7Dixitque Dominus ad Josue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israël: ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim. + 3.7 Hodie incipiam exaltare te, etc. ID., ubi supra. Multa prodigia in eremo gesta sunt, et nusquam dicitur exaltatus Jesus. Ubi vero transitur Jordanes, dicitur ad eum: Hodie incipiam exaltare te, etc. Exaltatio enim Jesu in conspectu populi a baptismo sumit exordium. Qui enim baptizantur, in morte ipsius baptizantur, cujus mors in crucis exaltatione completur. Merito ergo cuique fidelium tunc primum Jesus exaltatur, cum ad mysterium baptismi pervenit. Unde: Exaltavit illum Deus, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, etc.

9Dixitque Josue ad filios Israël: Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri. + 3.9 Domini Dei vestri, etc. ADAM., hom. 4 in Jos. Peccatori omnis creatura hostis est, etc., usque ad: qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes, etc.

Read all of Iosue 3

Cross References

Exodus 14:13Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie: Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. + 14.13 Ægyptios enim quos nunc, etc. AUG. quæst. 5 in Exod. Sicut enim vidistis Ægyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in æternum tempus. Quomodo autem sunt accipienda hæc ververba, cum viderint postea Isrælitæ Ægyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt, quia et illi mortui sunt qui sequebantur, et isti omnes quisque die mortis suæ? Nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An, non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, ut nulla sit quæstio nec de æterno tempore quod hic posuit, quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic ut hodie.

Joshua 3:17Populus autem incedebat contra Jericho: et sacerdotes qui portabant arcam fœderis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.

1 Chronicles 15:11Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joël, Semeiam, Eliel, et Aminadab:

2 Chronicles 29:4Adduxitque sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam orientalem.

2 Chronicles 29:27Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare: cumque offerrentur holocausta, cœperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis quæ David rex Israël præparaverat, concrepare.

2 Chronicles 30:12In Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent juxta præceptum regis et principum verbum Domini.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iosue 3:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iosue 3:7Iosue 3Iosue 3:9 →