Iosue 9:7
Ne forte in terra, quæ nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus fœdus inire vobiscum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8At illi ad Josue: Servi, inquiunt, tui sumus. Quibus Josue ait: Quinam estis vos? et unde venistis?
Cross References
Genesis 34:2Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem. + 34.2 Quam cum vidisset Sichemet dormivit cum illa, etc. AUG. Quæst. in Gen., tom. 3 Et intendit animæ Dinæ filiæ Jacob et adamavit virginem, et locutus est secundum sensum virginis. Quomodo virgo dicitur, si jam dormivit cum ea? nisi forte virgo nomen ætatis est secundum Hebræum eloquium, an potius per recapitulationem post commemoratur quod ante factum est. Prius enim potuit intendere animæ ipsius, et amare virginem, et loqui secundum sensum virginis, deinde dormire cum illa. Pacifici. Ubi Septuaginta interpretati sunt pacificos, Aquila transtulit consummatos, atque perfectos pro quo in Hebræo legitur: Selemim. Ex quo apparet illud esse verum quod supra de Salem diximus. Assensi, etc. AUG. Paulo ante Jacob loquens cum Esau, filios suos infantes esse significat, etc., usque ad sed filii ejus in hoc facto nominantur quasi principes et auctores. Arreptis, etc. STRAB. Sic pastores Ecclesiæ peccatum carnis vel animæ ulcisci debent gladio spiritus, qui est verbum Dei: parati ulcisci omnem inobedientiam. Nos pauci sumus, etc. AUG. Hoc dicit, quia plurimum bella poterant surgere, non quod multo minus haberet quam possent expugnationi civitatis sufficere. Nunquid ut scorto, etc. AUG. Zelus filiorum Jacob in ultionem sororis moraliter commonet pastores fidelium, curam habere animarum sibi commissarum, ne violenter corporali delicto, aut fornicatione spirituali succumbant. Paratique sint ulcisci omnem inobedientiam, et excommunicationis gladio feriant stupratorem, ne impunitus evadat.
Exodus 23:22Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. + 23.22 Inimicus ero, etc. GREG. Radix cuncti mali superbia est, de qua dicitur Eccli. 10: Initium omnis peccati superbia. Sunt autem ejus soboles septem principalia vitia, inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Et quia his septem superbiæ vitiis nos captos doluit Redemptor noster, ad spirituale liberationis prælium Spiritu septiformis gratiæ plenus venit.
Exodus 23:32Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.
Numbers 33:52disperdite cunctos habitatores terræ illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate, + 33.52 Disperdite cunctos. Cum terram sanctam repromissionis per fidem ingredimur, simul cum idololatria etiam omnia vitia exstinguamus. Habitatores. Malignos spiritus, phantasmata vitiorum, cum suggestionibus suis; unde: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram Psal. 136..
Deuteronomy 20:16De his autem civitatibus, quæ dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere: + 20.16 Nullum omnino permittes. Nulli vitio in nostra conversatione parcendum, ne coram oculis Domini voluptatibus corrupti et abominabiles appareamus, et exsultantes inimici de ruina nostra dicant: Euge, euge animæ nostræ, devorabimus eum Psal. 34..
Joshua 11:19Non fuit civitas quæ se traderet filiis Israël, præter Hevæum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit. + 11.19 Non fuit. AUG., quæst. 17. Quæritur quomodo hoc verum sit, cum nec postea a tempore judicum nec regum omnes omnino illarum septem gentium civitates capere potuerint Hebræi? Sed aut sic intelligendum est quod ad nullam civitatem bellando accessit Jesus quam non ceperit, aut certe nulla earum capta, sed earum quæ in regionibus supra memoratis fuerunt. Enumeratæ sunt enim regiones in quibus fuerunt civitates de quibus facta est ista conclusio, et omnes cepit bello. ADAM., hom. 15. Et accepit Jesus omnes in bello qui exierant ad bellum, etc., usque ad cum opera eorum non facimus. AUG., quæst. 18 in Jos. Quia per Dominum factum est confortari cor eorum, etc., usque ad partim pugnando caperent.