The Bible Software
bible.softwareJudeJude 1 › Jude 1:13

Jude 1:13

fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in æternum. + 1.13 Sidera. In hoc apostatas significat, quia in similitudinem diaboli, de sedibus angelorum ceciderunt, quibus propter apostasiam tenebræ reservantur. Sidera. Lucem veritatis promittunt in hoc mari vitiorum, sed nunquam in eodem statu docendi vel vitæ perdurant, et aliis causa naufragii sunt, et ipsis pro tenebris quas in Ecclesia Dei inducebant, tenebræ inferni parantur, et qui pacem fidei mundana tempestate turbabant, procella tormentorum percellentur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Raging waves of the sea, foaming out their own shame; wandering stars, to whom is reserved the blackness of darkness for ever.

In Context

12Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ, + 1.12 Maculæ. Non solum in comessationibus et ebrietatibus carnalibus pereunt et maculantur, sed etiam sunt maculæ illorum, et alios secum perdunt, Domini gratiam in luxuriam transferentes. Nubes. Comparat se prædicatoribus pluentibus justitiam, coruscantibus per miracula, sed hæretici sunt nubes obscurantes solem, ponentes in cœlum os suum, perversa superbe docendo, sine aqua sapientiæ. Arbores autem. Impii et pseudoapostoli comparant se arboribus bonum fructum ferentibus, sed sunt arbores autumnales: tarde enim ferunt bonum fructum sicut arbor in autumno plantata, vel quia tunc folia cadunt et fructus, vel si supercrescit fructus, adulterinus est et inutilis. Si quid enim faciunt impii quod bonum videatur, non bona intentione id agunt, sed ut bona quæ sunt in aliis exstirpent. Bis mortuæ. BEDA. Semel moritur quæ non facit fructum, etc., usque ad in qua sancti dicuntur radicati.

14Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis + 1.14 Prophetavit. Non solum, inquit, mea auctoritate probo quod puniendi sunt, sed etiam auctoritate Enoch, quod jam olim præscripti sunt in tale judicium impii homines, qui nostris temporibus subintroierunt ad subvertendam fidem piorum. Enoch. In stirpe Cain, Enoch, qui dedicatio interpretatur, primus nascitur; in electorum vero progenie, Enoch, septimus memoratur, qui reprobi in hac vita, quæ ante est, seipsos ædificando dedicant: electi vero ædificationis suæ dedicationem in fine temporis, id est in septimo exspectant. Ecce venit Dominus. BEDA. Vera sententia quod Dominus arguet impios, et de operibus, etc., usque ad licet enim etiam de apocryphis testimonium veritatis sumere.

Read all of Jude 1

Cross References

Psalms 93:3Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; 1

Jeremiah 5:22Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.

2 Timothy 3:13Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. + 3.13 Mali autem homines, etc. Tales sunt qui timent hos lædere coram quibus loquuntur qui non præparant ad tentationes, sed promittunt felicitatem hujus sæculi, quam Deus ipse sæculo nos promisit. Ille prædicit labores usque in finem venturos sæculo: tu prospera. Ille ad confortandum cor tuum, venit pati, mori, sputis illiniri, spinis coronari, opprobria ferre, fel et acetum bibere, ligno configi. Omnia hæc ille tulit pro te. Ille confortans infirmum, ut cum crediderit, non speret prospera hujus sæculi; unde: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationes.

Revelation 8:10Et tertius angelus tuba cecinit: et cecidit de cælo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum: + 8.10 Et tertius angelus, ordine narrationis et quia istud post illa duo contigit. Postquam enim diabolus omnes Judæos et gentiles excæcare non potuit, immisit eis hæreticos, et quosdam subvertit. Fontes. Dicuntur illi esse fontes, in quibus summa et quasi totius fidei origo comprehenditur, sicut est Evangelium. Flumina, quæ inde trahuntur, sicut expositiones eorum sunt, in quibus sunt duo sensus fidelium, historialis et allegoricus. Tertius est hæreticorum, cum hæreses suas confirmant pravis expositionibus Scripturarum.

Revelation 20:10et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in sæcula sæculorum. + 20.10 Die ac nocte. Hoc dicit, respectu gloriæ sanctorum, quæ est dies, et pœnarum suarum, quæ est nox.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Jude 1:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jude 1:12Jude 1Jude 1:14 →