Jude 1:14
Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis + 1.14 Prophetavit. Non solum, inquit, mea auctoritate probo quod puniendi sunt, sed etiam auctoritate Enoch, quod jam olim præscripti sunt in tale judicium impii homines, qui nostris temporibus subintroierunt ad subvertendam fidem piorum. Enoch. In stirpe Cain, Enoch, qui dedicatio interpretatur, primus nascitur; in electorum vero progenie, Enoch, septimus memoratur, qui reprobi in hac vita, quæ ante est, seipsos ædificando dedicant: electi vero ædificationis suæ dedicationem in fine temporis, id est in septimo exspectant. Ecce venit Dominus. BEDA. Vera sententia quod Dominus arguet impios, et de operibus, etc., usque ad licet enim etiam de apocryphis testimonium veritatis sumere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 5:18Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.
Deuteronomy 33:2Et ait: [Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. + 33.2 Dominus de Sinai venit. Sinai interpretatur amphora mea vel mensura mea vel mandatum. Seir pilosus vel hispidus. Pharan ferocitas eorum vel frugifer. Sina igitur figurat Vetus Testamentum, quia certam mensuram mandatorum juxta decalogi decretum tenens, prohibere novit, non juvare: nec spiritu dilectionis liberat, sed timore pœnæ subditos ligat. Unde: Unum quidem in monte Sina in servitutem generans, etc. Gal. 4. Dominus ergo venit de Sina, id est ex lege et prophetis credentibus innotuit. Inde enim venit, cum ibi legenti et intelligenti innotescit. Unde: Ipse incipiens a Moyse et omnibus prophetis Luc. 24., discipulis exponebat, ad quorum corda venire cupiebat. De Seir ortus secundum carnem, scilicet de Judæis malitiæ et perfidiæ spineto asperrimis, novæ lucis ortu tanquam verus sol justitiæ fideles illuminavit. Unde: Nobis orietur sol justitiæ Mal. 4.. Et alibi: Orietur stella ex Jacob, et consurget homo de Isræl Num. 24.. Dominus, etc. Sina interpretatur tentatio. Dominus ergo de Sina venit, quia carnem nostram, in qua tentaretur, accepit. Et de Seir, etc. Qui et Edom vel Esau. Hic est populus Judæorum, qui gulæ desiderio quasi pro lentis edulio primatus gloriam perdidit, et benedictionis gratiam fide junioris populi supplantatus amisit. De Seir ortus est nobis, etc. Hunc montem longo tempore circumierunt, et in eo aliqua præcepta acceperunt. Seir, id est hispidus vel pilosus, gentilitatem significat, quæ peccatis erat horrenda; de qua ortus est Dominus qui in fine de Ecclesia gentium Judæis prædicabit, quia reliquiæ salvæ fient. Apparuit de monte Pharan, etc. Qui frugifer interpretatur, quia de Ecclesia gentium virtutibus frugifera fides Christi prædicabatur Judæis. Christus ergo de Pharan apparuit; quia quanto contra eum ferocitas infidelium exarsit, tanto altius divinitatis ejus notitia crevit. Quanto enim inter passionis contumelias latuit, tanto per virtutem resurrectionis effulsit; et qui prius incredulitatis ferocitate persecuti sunt, postmodum ei charitatis ardore adhæserunt; de quibus additur: Et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. Tabulæ scilicet, in quibus lex, quæ purgat et urit peccata. Dextera quoque Patris est Filius, qui attulit legem charitatis dicens: Ignem veni mittere in terram, etc. Luc. 12. In dextera ejus ignea lex. Dextera, Evangelium, per quod beatitudo æterna promittitur; quæ dextera dicitur, non temporalis, sicut in lege, quæ dicitur læva. Unde: Dextera illius amplexabitur me. In hac dextera lex ignea, id est, charitas a Spiritu sancto in electorum cordibus inflammata. Unde dicit: Plenitudo legis dilectio Rom. 13.. Et alibi: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem Joan. 13.. Hæc igneis linguis Spiritus sancti apostolis infusa, omnem legis plenitudinem tanquam digito Dei descripsit, et spiritu ferventes et operatione lucentes fecit. Sed quia non uni populo, ut lex Moysi, sed omnibus data est, adjungit: Dilexit populos.
Job 19:25Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: + 19.25 Scio enim quod Redemptor, etc. Non ait conditor, sed Redemptor eam aperte denuntians, qui postquam omnia creavit, de captivitate passione sua nos redemit. Vivit autem qui inter manus impiorum occubuit. Et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum, etc. Ibid. Quia resurrectionem, etc., usque ad quo flore sacerdos esse ostenditur, qui pro nobis interpellat.
Daniel 7:9Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda: thronus ejus flammæ ignis: rotæ ejus ignis accensus.
Matthew 16:27Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. + 16.27 Filius enim. Nec durum videatur hoc pati: Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis Rom. 8..
Matthew 25:31Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: + 25.31 Cum autem. Tradendus in proximo cruci præmisit gloriam triumphantis, ut secutura scandala hac promissione compensaret. Post parabolas de fine mundi nunc exsequitur Dominus modum futuri judicii.