The Bible Software
bible.softwareJudeJude 1 › Jude 1:2

Jude 1:2

Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur. + 1.2 Misericordia vobis. Si Deus cœpit misereri vobis condonando delicta, impleat misericordiam, per ampla bona ducendo ad æterna. Si est reconciliatus inimicis, æternam pacem det factis amicis, in qua in nullo ab eo dissentiatis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Mercy unto you, and peace, and love, be multiplied.

In Context

1Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Jesu conservatis, et vocatis. + 1.1 Argumentum Judas apostolus fratres de corruptoribus viæ veritatis ita informat, ut illicitum esse dissertet de sub jugo semel erutos servitutis denuo operam suam officiis navare servilibus. Consolatis et vocatis. Vocat, conservat, diligit filios, et membra Dei facit Jesus Dominus noster.

3Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis: deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei. + 1.3 Charissimi. Ego qui vestræ saluti volo providere, habui necesse, propter pseudo qui vobis se ingerunt, scribendi vobis admonitiones de vestra salute communi, id est de fide quæ est tam mea salus quam vestra et omnium fidelium, scilicet fides quæ per dilectionem operatur. Ego dico faciens omnem sollicitudinem scribendi vobis, id est omnia quæ pertinent ad sollicitum. Oro pro vobis, disputo contra seductores vestros, et ut vobis me sciatis providere, scribo vobis de illis: Detego nequitias eorum: ostendo vobis qualiter fidem et dilectionem debeatis tenere: et cum sim ita sollicitus pro vobis, admonitionem meam recipere debetis.

Read all of Jude 1

Cross References

Romans 1:7omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. + 1.7 Vocatis sanctis. Non ideo vocati sunt quia sancti, sed ideo sancti effecti quia vocati: et ideo vocati, quia dilecti.

2 Peter 1:2Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri: + 1.2 Gratia vobis. BEDA. In prima Epistola scripsit multiplicetur; in hac, adimpleatur: quia illam incipientibus, hanc perfectioribus scribit. Multiplicatur gratia bene proficientibus in hac vita per fidem, adimplebitur pervenientibus in alia vita per speciem. Unde addit, in cognitione Dei, id est ut noscatis unum verum Deum, et quem misit Jesum Christum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Jude 1:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jude 1:1Jude 1Jude 1:3 →