The Bible Software
bible.softwareJudeJude 1 › Jude 1:19

Jude 1:19

Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes. + 1.19 Spiritum non habentes. Quia Spiritum sanctum (quo congregatur Ecclesia spiritualis efficitur) non habent, ideo animales, inscii, non providentes, ideo defluunt, quia coagulum charitatis non habent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

These be they who separate themselves, sensual, having not the Spirit.

In Context

18qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus.

20Vos autem carissimi superædificantes vosmetipsos sanctissimæ vestræ fidei, in Spiritu Sancto orantes, + 1.20 Superædificantes vosmetipsos, etc. Ædificantes vos ipsos in bonis operibus super fundamentum fidei, ut lapides vivi ponamini in domo Dei. In Spiritu sancto orantes. Ut de vestris viribus non præsumatis, sed divinæ tuitionis adjutorio speretis, non per vos salvari putantes, sed adventum Spiritus sancti in vos petite, quo inspirati ardentius oretis ne cum his qui Spiritum non habent, ab Ecclesia segregemini.

Read all of Jude 1

Cross References

Proverbs 18:1[Occasiones quærit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis. + 18.1 Impius cum in profundum venerit, etc. Qui longis peccatorum tenebris involutus semel de luce desperat, ex desperatione sibi peccandi frena relaxat; sed opprobrium futuræ damnationis nulla ratione evadit, quem nulla divini timoris memoria cohibuit.

Ezekiel 14:7Quia homo, homo de domo Israël, et de proselytis quicumque advena fuerit in Israël, si alienatus fuerit a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam ut interroget per eum me: ego Dominus respondebo ei per me:

Hosea 9:10Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.

Romans 8:9Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. + 8.9 Si tamen. Ambigue loquitur, quia nondum sunt perfectæ fidei, sed spes est perficiendi. Spiritus Dei. Spiritus Christi, quia idem est Spiritus Dei et Spiritus Christi.

1 Corinthians 6:19An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? + 6.19 Templum. Ex hoc patet quod Spiritus sanctus est Deus; si enim non esset Deus, templum utique nosipsos non haberet. Non solum autem Spiritus sanctus, sed etiam Pater et Filius templum nos habent. Templum ergo Dei, hoc est totius Trinitatis, sancta Ecclesia est.

James 3:15non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Jude 1:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jude 1:18Jude 1Jude 1:20 →