Jude 1:6
angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis æternis sub caligine reservavit. + 1.6 Angelos vero. Et vere non sunt imitandi qui Jesum non verum Deum, sed hominem de utroque sexu genitum mentiuntur. Si enim angelis peccantibus non pepercit, nec hominibus superbientibus parcet. Non servaverunt suum principatum. Sic homines, qui non servant principatum quo per gratiam adoptionis filii Dei sunt effecti. Sed relinquunt domicilium, id est unitatem Ecclesiæ, in qua renati sunt, vel sedes regni cœlestis quas accepturi erant, si fidem servarent, et ante judicium graviter et gravius in universali judicio damnabit. Vinculis æternis. Id est superbia et corde impœnitenti. Vel sententia divina quæ eos in perpetuum coarctabit Vel vinculum est cupiditas infimarum rerum, qua vincti ad superiora reverti non possunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 8:29Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? + 8.29 Jesu fili Dei. HILAR. Magis suspicati quam nosse credendi sunt. AMBR. Jesu fili Dei. Tantum eis innotuit quantum voluit, etc., usque ad videbant in eo, non credebant. Ante tempus. Sciebant enim sibi futuram in Dei judicio, etc., usque ad fuerunt enim duo millia, ut Marcus ait. Torquere nos. Præsentia Christi tortura est eis; vel, torquentur dum de corporibus ejiciuntur, in quorum tortura delectabantur, sicut præsentia Dei refectio angelorum.
John 8:44Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. + 8.44 Vos ex patre, etc. Ecce jam determinat quis sit pater eorum, cujus filii sunt non nascendo, ut Manichæi dicunt, sed imitando; unde et Judæis dicitur: Pater tuus Amorrhæus est, mater tua Cethæa Ezech. 16.. Et desideria. Ideo filii diaboli quia desideria patris vestri vultis facere, et occidere me in carne, quia non potestis in mente. Ille homicida. Nota homicidam non solum qui ferro, sed etiam qui verbo occidit, ut diabolus primos parentes, unde in psalmo: Lingua eorum gladius acutus Psal. 56.. Et in veritate non stetit. Quare non stetit? Quia non est in eo veritas. Id est, Verbum et sapientia Patris. Cum dicitur, in Christo est veritas, ita dicitur, ut ipse sit veritas. Si ergo diabolus stetisset in veritate, in Christo stetisset, sed non stetit in ea, quia non est ipsa in eo. Ex propriis loquitur, quia mendax est. Et hoc non sufficit, quia et homo mendax est qui non habet de proprio, sed ab alieno cœpit, id est a diabolo, ideo addidit: Et pater ipsius. Scilicet mendacii quod invenit. Ex propriis. Quia non aliunde habet, sed a se postquam cecidit a veritate; unde subditur esse pater mendacii quod ex se genuit, ut Deus ex se veritatem.
Hebrews 10:27terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.
2 Peter 2:9Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos. + 2.9 Iniquos. Pseudo et eorum sequaces, et ideo nolite eos sequi. In diem judicii. BEDA. Et ante diem judicii soluti corpore pœnas luunt, et in judicio graviora exspectant, quando corpore et anima cruciabuntur.