Jude 1:7
Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes. + 1.7 Sicut Sodoma. Dederat exemplum damnationis eorum qui solum dominatorem negant: commemorato interitu infidelis populi vel angelorum erigentium se contra Deum, dat etiam exemplum pœnæ illorum qui Domini gratiam transferunt in luxuriam, commemorans incendium Sodomorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 13:13Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. + 13.13 Coram Domino. Cui crimen puniendum committitur: nam et hominibus manifestum crimen, sed non puniendum.
Genesis 19:5Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos.
Deuteronomy 29:23sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodomæ et Gomorrhæ, Adamæ et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo.
Isaiah 13:19Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham. + 13.19 Et erit Babylon illa civitas, etc. ID. Non postea reædificata est, etc., usque ad a lupis et canibus devorandas.
Jeremiah 20:16Sit homo ille ut sunt civitates quæ subvertit Dominus, et non pœnituit eum: audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano,
Lamentations 4:6Vau Et major effecta est iniquitas filiæ populi mei peccato Sodomorum, quæ subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.