Jude 1:8
Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemant. + 1.8 Dominationem autem spernunt. In minoribus peccatis, majestatem blasphemantes: in criminalibus, nolendo humiliter confiteri et pœnitere: nullum habentes timorem, nec fidem venturi judicis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Likewise also these filthy dreamers defile the flesh, despise dominion, and speak evil of dignities.
In Context
Cross References
Genesis 3:5Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. + 3.5 Eritis sicut dii, etc. STRAB. Mystice. Artificiali dolo verba componit, ut si per inobedientiæ contemptum subvertere nequiverit, saltem in hoc quod fidem corruperit, et idololatriam suaserit, victorem se glorietur: si autem per inobedientiæ contemptum seduxerit, in utroque victor existat. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 15, tom. 3 Interrogata mulier respondit, etc., usque ad nullo enim regente per suam potestatem solus Deus beatus est.
Numbers 16:3Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini?
Psalms 2:1[Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? + 2.1 Psalmus. Modulatio quæ fit per tactum decem chordarum est bona operatio, quæ fit per observantiam decem mandatorum. David. CASS. Manu fortis vel pulcher aspectu Christus est, qui æreas debellavit potestates, in quem et angeli prospicere desiderant. Quare fremuerunt gentes, etc. CASS. Iste psalmus est secundus in ordine, primus in titulo; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. Primo increpat persequentes et minatur, prædicit quasi propheta. Inania. Ibid. Detinere eum in morte; vel, ne mundus post eum abiret. 1
Proverbs 30:11[Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit; + 30.11 Generatio quæ patri. Superius vitæ puritatem, etc., usque ad si natus est, fuit tempus quando non fuit filius.
Ecclesiastes 10:20In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.] + 10.20 In cogitatione tua, etc. Simpliciter monet, ne vel ira vel levitate majoribus maledicamus, quia sæpe eis, etiam cum non timebamus, quæ diximus, nuntiantur, etiam si in cubili.
Luke 11:25Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam. + 11.25 Et cum venerit invenit eam scopis mundatam. Quia cum hujusmodi reprobum delictis cogentibus repetierit, invenit conscientiam peccatoris a vitiis in baptismo mundatam, sed nullo bono opere cumulatam.