The Bible Software
bible.software › Iudicum › Iudicum 14 › Iudicum 14:5

Iudicum 14:5

Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis sævus, et rugiens, et occurrit ei. + 14.5 Descendit itaque Samson, etc. ISID., in Jud. tom. 5, cap. 8. Samson cum ad alienigenas tenderet causa petendæ uxoris, leonem occidit: et Christus Ecclesiam vocaturus de gentibus diabolum vicit qui ait: Gaudete quia ego vici mundum Joan. 16.. Ex ore leonis occisi favus extrahitur, quia ut conspicimus reges terreni regni, qui contra Christum ante fremuerunt, jam perempta feritate dulcedinem Evangelii prædicant, et munimenta præbent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then went Samson down, and his father and his mother, to Timnath, and came to the vineyards of Timnath: and, behold, a young lion roared against him.

In Context

4Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et quæreret occasionem contra Philisthiim: eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israëli.

6Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu: et hoc patri et matri noluit indicare.

Read all of Iudicum 14

Cross References

Joshua 15:10Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir: transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.

2 Samuel 23:20Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. + 23.20 Et Bana. Qui erat magister de Capseel, id est, de congregatione Dei in Cerethi et Pheleti, qui interpretantur occidentes et vivificantes. Ipse percussit quos Paralipomenon duos Ariel Moab nominat. Hi ergo viri fortissimi fuerunt in regno Moab, unde et leones dicuntur. Ariel enim leo Dei interpretatur. In media. Josephus hic apertius dicit quid fuerit, scilicet, cisterna nimis profunda, tempore hyemis nivis aggere coæquata. In hanc leo inscius decidit, et conclusus grandi rugitu clamavit. Banaias vero qui cum cæteris ad spectaculum venit, in cisternam desiliit, et leonem interfecit. Banaias, qui interpretatur ædificator Dominus, Christum significat, qui Ecclesiam ædificat. Unde Paulus: Dei ædificatio estis. Hic in tempore nivis et frigoris, cum scilicet gratia Christi mundo resplenduit, et frigus charitatis homines refrigeravit, leonem, id est, diabolum interfecit. Hebræus vero hunc leonem Moab intelligit, qui in medio cisternæ, id est, in domo Domini, ubi tenebat cornua altaris, occisus est. Altare vero cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternæ abluit et mundat, ita sanctuarium Domini purgat peccata. In diebus nivis, quia per mortem expiavit peccatum. Unde: Lavabis me, quod impletum est in medio cisternæ; et super nivem dealbabor, quod impletum est in eo quod ait diebus nivis.

Psalms 91:13Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur. + 91.13 Justus ut palma. Illi ut fenum. Justus ut palma, pro altitudine, et quia radix aspera, pulchra coma in summo et fine, et tarde fructum facit; ita et justum hic asperat labor, quem in supernis pulchritudo immortalitatis coronabit, et quasi tarde post longos labores mercedem operum recipiet. Justus ut palma. CASS. Tertia pars. Justos florere, ut hac promissione devote gaudeant. Cedrus. AUG. Palma et cedrus, hæ arbores non arescunt æstate, ut fenum. 1

Hebrews 11:33qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, + 11.33 Qui per fidem. Etsi recusat dicere quæ fecerint singuli, dicit tamen quæ quidam operati sunt fide. Repromissiones. Dicit Apostolus repromissiones et non promissiones, quia promissiones multæ sunt factæ David, ut Abrahæ. Sapienter historiarum commemorationem vitat, ne sermonem suum protelet, breviter quædam tangens. Nec enim omnino tacuit, nec dicens molestus effectus est, fugit densitatem et longitudinem, ne fatiget auditorem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Iudicum 14:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iudicum 14:4Iudicum 14Iudicum 14:6 →