Psalmorum 91:13
Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur. + 91.13 Justus ut palma. Illi ut fenum. Justus ut palma, pro altitudine, et quia radix aspera, pulchra coma in summo et fine, et tarde fructum facit; ita et justum hic asperat labor, quem in supernis pulchritudo immortalitatis coronabit, et quasi tarde post longos labores mercedem operum recipiet. Justus ut palma. CASS. Tertia pars. Justos florere, ut hac promissione devote gaudeant. Cedrus. AUG. Palma et cedrus, hæ arbores non arescunt æstate, ut fenum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 17:37Et ait David: Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthæi hujus. Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dominus tecum sit.
Psalms 58:4Quia ecce ceperunt animam meam; irruerunt in me fortes. + 58.4 Fortes. AUG. Etiam sunt, qui præsumunt de justitia sua, etc., usque ad sed sperantes in divitiis prævaluerunt in vanitate sua. 1
Daniel 6:22Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo justitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci.
Luke 10:19Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit. + 10.19 Supra serpentes et scorpiones. Serpentes sunt mali homines vel dæmones qui inchoandis virtutibus venena pravæ persuasionis objiciunt. Scorpiones, qui consummandas virtutes ad finem vitiare contendunt.
Romans 3:13Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum:
2 Timothy 4:17Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis. + 4.17 De ore leonis. Neronis, de cujus manibus liberatus est a Domino, quando venit Romam adductus ab his qui præerant Judææ, ob hoc quod Cæsarem appellasset. Nam cum venisset Romam duobus annis mansit in libera custodia, post etiam transivit ad alias nationes quæ erant in circuitu Romæ.