Iudicum 20:34
et ab occidentali urbis parte procedere. Sed et alia decem millia virorum de universo Israël, habitatores urbis ad certamina provocabant. Ingravatumque est bellum contra filios Benjamin: et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 21:13Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. + 21.13 Ducunt in bonis dies suos. Quia omnis longitudo vitæ præsentis punctus esse cognoscitur, cum fine terminatur. Quidquid enim transire potuit, subitum fuit. Et in puncto ad inferna descendunt. Sed finis est pessimus; ecce quo tendebat, quia præsentis vitæ prosperitas non est testis innocentiæ, quia et hac usi pereunt, et flagellati liberantur, quod est contra amicos Job.
Proverbs 29:6Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit. + 29.6 Peccantem virum. Non ergo justo laqueus peccantium, etc., usque ad nam qui fodit foveam proximo suo, incidet in eam.
Ecclesiastes 9:12Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit. + 9.12 Sicut pisces capientur. Hæretici quoque habent sagenam suam missam, et laqueos quibus capiant simplices.
Isaiah 47:11Veniet super te malum, et nescies ortum ejus; et irruet super te calamitas quam non poteris expiare; veniet super te repente miseria quam nescies. + 47.11 Nescies ortum. Ex insperato veniet calamitas, nec a magis nec divinis prædicta, despectum enim et subjectum populum non timebant.
Luke 21:34Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa: