Luke 21:34
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
35tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.
Cross References
Genesis 27:14Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius. + 27.14 Paravit illa cibos, etc. ISID. Mystice. Per delectabiles escas quæ de hædis præparantur Isaac, intelligimus pœnitentiæ opera, etc., usque ad peccata præterita ante oculos mentis sæpe producit.
Deuteronomy 29:19Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei: et absumat ebria sitientem, + 29.19 Ebria sitientem, et Dominus, etc. Id est, ne quis plenus malitia et idololatria seducat eum qui sitit discere et scire veritatem, sicuti faciunt hæretici.
Psalms 35:8quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. + 35.8 Homines, etc. Etiam temporalia a Deo esse ostendit. 1
Isaiah 28:1[Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriæ exsultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimæ, errantes a vino. + 28.1 Væ coronæ superbiæ. ID. Huc usque ad consummationem mundi, etc., usque ad nec pœnitentiæ fructum salutis habuit. Vallis pinguissimæ. Gethsemani fertilitate frugum, per eam erat eis ascensus in civitatem, et ibi figebant aliqui, ludi causa, tentoria dum in civitate morabantur.
Isaiah 56:10Speculatores ejus cæci omnes; nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. + 56.10 Cæci. Non habentes Christum verum lumen, vel fidem et alias virtutes. Canes. ID. Sicut canes gregem, sic prælati debent custodire plebem. Canes impudentissimi. Quod est: Sicut canes sine discretione etiam bonos sæpe persequuntur, sic et Judæi impudenter clamaverunt, Crucifige, crucifige eum Luc. 23., nec Domini saturati sunt opprobriis.
Matthew 13:22Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. + 13.22 Fallacia divitiarum. CHRYSOST. Suffocantur spinis quæ audivimus, non quidem ipsarum spinarum culpa, sed ejus qui illas, etc., usque ad duo quippe vitia inter se opposita in divitiis sunt, unum quod incendit sollicitudinem, et offuscat curis: alterum quod molliores deliciis reddit.