Iudicum 6:36
Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es, + 6.36 Si salvum facis. ADAM., homil. 8 in Jud. Cum multa sint et innumera signa, etc., usque ad quas nullus humor divini verbi infundebat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Gideon said unto God, If thou wilt save Israel by mine hand, as thou hast said,
In Context
Cross References
Judges 6:14Respexitque ad eum Dominus, et ait: Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israël de manu Madian: scito quod miserim te.
2 Kings 20:9Cui ait Isaias: Hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est: vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus?
Isaiah 7:11Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. + 7.11 Pete tibi signum. ID. Ut qui prophetæ non credidit, Domini auctoritate terreatur; quasi diceret: Difficile videtur tibi quod regna potentissima brevi finiantur, et tu libereris et populus tuus, sed pete tibi signum. Pete tibi signum. Moyses accepit signum de terra, etc., usque ad utrumque mortem Domini et ascensionem respicit. Non petam. Non humiliter, sed superbe. Multi enim leguntur a Domino signa petivisse et accepisse, sed Achaz ita respondit, tanquam auctoritatatem habens: Non tentabis Dominum Deum tuum. Vel, timuit quod in signo Deus glorificaretur et idola vilificarentur.
Matthew 16:1Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis. + 16.1 Et accesserunt, etc. Ut signum de cœlo, etc. Ut qui pavit multos paucis: manna plueret quo omnes reficeret. Unde Joannes post edulium panum: Quod signum facis, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Patres nostri manducarunt manna in deserto Joan. 6.. Petebant tentando ut in morem Eliæ ignem de sublimi mitteret, vel in similitudinem Samuelis æstivo tempore mugire tonitrua faceret, quasi non possent et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis æris passionibus accidisse.