Judges 7:21
stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes ululantesque fugerunt:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 14:13Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie: Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. + 14.13 Ægyptios enim quos nunc, etc. AUG. quæst. 5 in Exod. Sicut enim vidistis Ægyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in æternum tempus. Quomodo autem sunt accipienda hæc ververba, cum viderint postea Isrælitæ Ægyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt, quia et illi mortui sunt qui sequebantur, et isti omnes quisque die mortis suæ? Nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An, non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, ut nulla sit quæstio nec de æterno tempore quod hic posuit, quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic ut hodie.
1 Kings 20:20et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat: fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israël. Fugit quoque Benadad rex Syriæ in equo cum equitibus suis. + 20.20 Fugit quoque. RAB. Id est, diabolus princeps iniquorum, quorum oculi sublimes sunt. Syria enim sublimis in equo suæ superbiæ confidens cum equitibus scilicet omnibus superbis, quia ipse est caput super omnes filios superbiæ, ab exercitu Christi superatus in fugam vertitur, et rex Isræl percutit equos et currus, etc., quia rex regum nequitias spirituales obruit humani generis delendo peccata. ID. Diabolus licet a sanctis sæpius vincatur, tamen iterum instaurat prælium contra eos, et dum uno modo vincitur, alio statim vincere conatur ID. Maligni spiritus si in spiritualibus vincuntur, in corporalibus bellum parant, satagentes ut animas de supernis ad ima præcipitent, quo facilius vincant. Si viderint cœlestia desiderare, terrena ad amandum ingerunt. Si prosperitate concessa Deo gratiæ agentur, student ut per adversa frangantur. Sed sicut Syri, ita dæmones ubi se superare confidebant, ibi superati sunt.
2 Kings 7:7Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos, in castris, fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes.
2 Chronicles 20:17Non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos, o Juda et Jerusalem: nolite timere, nec paveatis: cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum.
Proverbs 28:1[Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit. + 28.1 Fugit impius. Qui non est fortis, etiam si nullus persequatur, sponte fidem deserit: dum latrociniis, vel perjuriis, aliisque hujusmodi infideli se similem reddit. Justus autem quasi leo. In occursu bestiarum non trepidat, etc., usque ad quem nemo invitus amittit.
Isaiah 30:15Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis,