Iudicum 8:6
Responderunt principes Soccoth: Forsitan palmæ manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 25:13hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, + 25.13 Et hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismælis Nabajoth, deinde Cedar, et Abel, etc. HIERON. Duodecim filii nascuntur Ismæli, primogenitus Nabajoth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathea dicitur, quæ pars Arabiæ est. Nam familiæ ipsorum oppida, pagi et tribus, horum appellatione celebrantur. Ab uno ex his, Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Thema ad austrum, et Chedma, alias Chethma, ad orientalem plagam dicitur. Quod in extremo capituli juxta LXX legimus, contra faciem omnium fratrum suorum habitabat, verius est quod posuimus, coram omnibus fratribus suis occubuit, id est, in manibus filiorum suorum mortuus est, superstitibus adhuc liberis. Fratres enim filii appellantur; unde Jacob: Ponatur coram fratribus meis, et fratribus tuis, et dijudicent inter nos. Non enim credendum est quod Jacob, exceptis liberis suis, aliquos fratres secum habuerit.
Genesis 37:28Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum. + 37.28 Extrahentes. ISID. Allegorice. Joseph de cisterna levatus Ismælitis venditis venditur: et Christus ab inferno regressus ab omnibus gentibus fidei commercio comparatur. Ille per Judæ consilium triginta argenteis distrahitur, et hic per consilium Judæ Iscariotæ numero eodem venundatur. Vendiderunt. HIERON. Hebraica veritas habet argenteis. neque enim viliori metallo Dominus vendi debuit quam Joseph.
Judges 8:15Venitque ad Soccoth, et dixit eis: En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi, dicentes: Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, et idcirco postulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecerunt, panes.
1 Samuel 25:11Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum quæ occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint?
2 Kings 14:9Remisitque Joas rex Israël ad Amasiam regem Juda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum quæ est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiæ saltus quæ sunt in Libano, et conculcaverunt carduum.
Philippians 2:21Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. + 2.21 Omnes, etc. Hi sunt mercenarii, qui sunt tolerandi, quia eadem habent in ore, quæ et pastores, qui utique sunt diligendi. Fures vero qui falsa prædicant, et latrones qui occidunt, sunt cavendi.