The Bible Software
bible.softwareLamentationsLamentations 1 › Lamentations 1:3

Lamentations 1:3

Ghimel Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis; habitavit inter gentes, nec invenit requiem: omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Judah is gone into captivity because of affliction, and because of great servitude: she dwelleth among the heathen, she findeth no rest: all her persecutors overtook her between the straits.

In Context

2Beth Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.

4Daleth Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem: omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.

Read all of Lamentations 1

Cross References

Leviticus 26:36Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente, + 26.36 Terrebit eos. Sicut folium fructum, sic littera abscondit spiritum: aufer folium, accipe fructum. Sonitus folii volantis. Hyperbole: quia etiam levissima quæque formidabunt. Cadent nullo persequente. Non enim persequimur eos, sed sequimur ut revocemus.

Deuteronomy 28:64Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terræ usque ad terminos ejus: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus.

2 Kings 24:14Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem, et omnem artificem et clusorem: nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ. + 24.14 ID., ibid. Artificem et inclusorem, nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ. RAB. ex Bed., ibid. Quod supra populo Isræl Philisthiim regnantes fecisse narrantur, cum dicitur: Faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Isræl, caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam ad repugnandum I Reg. 13., ita nunc Chaldæi satagunt, ut nullus in ea remaneat artifex et inclusor, qui diruta urbis mœnia componere possit vel resarcire RAB. Mali sunt rectores, qui munere et dono divino abutuntur, et falso sibi nomen justitiæ usurpant. Matthathia vel Matthanias enim interpretatur munus sive donum: Sedecias justus Dominus. Undecim annis regnavit, quia transgressor legis fuit, quæ significatur denario, numero. Novenarius, qui minus habet denario imperfectionem legis significat, sicut undenarius transgressionem. Recte ergo Nabuchodonosor in nono anno regni Sedeciæ obsedit civitatem mense decimo, et decima die mensis: quia mali pastores, cum decalogi mandata, quæ scientia tenent, opere et doctrina perficere negligunt, necesse est ut plebem sibi commissam antiquus hostis cum suo exercitu obsidione circumdet, et munitione erroris ac vitiorum constructa claudat, vallando civitatem: sicque fames in civitate prævaleat, fames utique verbi Dei cum non expenditur panis doctrinæ populo terræ.

2 Kings 25:21Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua.

Jeremiah 13:19Civitates austri clausæ sunt, et non est qui aperiat: translata est omnis Juda transmigratione perfecta.

Jeremiah 24:9Et dabo eos in vexationem, afflictionemque omnibus regnis terræ, in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis ad quæ ejeci eos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Lamentations 1:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Lamentations 1:2Lamentations 1Lamentations 1:4 →