Lamentations 4:14
Nun Erraverunt cæci in plateis, polluti sunt in sanguine; cumque non possent, tenuerunt lacinias suas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 19:16Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus. + 19.16 AUG., quæst. 34. Si quis in agro. Alia littera, etc., usque ad id est vulnere peremptum aut mortuum sine vulnere.
Deuteronomy 28:28Percutiat te Dominus amentia et cæcitate ac furore mentis,
Isaiah 29:10Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis; claudet oculos vestros: prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.
Isaiah 59:9Propter hoc elongatum est judicium a nobis, et non apprehendet nos justitia. Exspectavimus lucem, et ecce tenebræ; splendorem, et in tenebris ambulavimus. + 59.9 Propter hoc ID. Propheta in persona populi pœnitentis respondet, post accusationem, quid loqui debeant pœnitentes.
Ezekiel 23:45Viri ergo justi sunt: hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem: quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum.
Micah 3:6Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebræ vobis pro divinatione; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies.