Leviticus 1:10
Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret: + 1.10 Quod si, etc. ISICH. in Levit. Paucis immutatis eadem dicit, etc., usque ad unde: Filius non portabit iniquitatem patris, etc. Anniculum, etc. ISID. Agnus oblatus, Christus innocens crucifixus. Unde: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Bene hædus offertur, quia per mortem Christi jugulatur diabolus auctor peccati. ISICH. Hoc de bobus non præcepit, etc., usque ad propterea holocaustum dicitur etiam sine operatione justitiæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 4:4Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
Exodus 12:5Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et hædum. + 12.5 Erit autem, etc. AUG., quæst. 42 in Exod., tom. 3. Movere potest illa locutio, etc., usque ad quid illo præcepto figuratum sit. Juxta quem ritum, etc. Allegorice. Quia de justis et peccatoribus Christus carnem assumpsit, ut nemo de venia desperaret. Vel quia Christus Judæis hædus erat, dicentibus: Hic homo peccator est Joan. 9., nobis autem agnus absque macula. Vel quia in similitudine carnis peccati apparuit et pro peccato mortuus est, cum peccatum non haberet I Petr. 2.. STRAB. Decima die Aprilis Hierosolymam venit, sequenti vero die exceptus est a turbis cum ramis palmarum et divinis laudibus. Tribus reliquis custoditus est a Judæis usque ad quartam decimam diem, id est, usque ad quintam feriam, qua cum apostolis cœnavit, et post traditus est.
Leviticus 3:1Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino. + 3.1 Quod si hostia, etc. ORIG. homil. 3 in Levit. Transmissis cæteris, de salutaribus sacrificiis dicit, quæ de animalibus, id est bobus et capris et ovibus offeruntur, et nihil ultra ad immolandum substituitur: nec aves quidem, quæ in offerendis muneribus substitutæ sunt superius. Qui enim salutares offert hostias salutis suæ conscius est: necesse ergo habet ut magna et perfecta offerat, unde Apostolus: Perfectorum autem est cibus solidus Heb. 5.. ISICH. Quod si hostia, etc. Sunt secundum leges diversæ hominum conversationes, etc., usque ad oportet enim eas digne conversari, ut perveniant ad salutem. Marem sive feminam, etc. ISICH. Superius in holocaustum tantum mares offeruntur, etc., usque ad id est infirma opera cum fortioribus.
Leviticus 4:23et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum. + 4.23 Hircum de capris. Non capram, facilem scilicet vel mediocrem, sed difficilem et asperam pœnitentiam. Quanto enim quis intellectu præeminet, tanto, si peccat, pro majori culpa majorem pœnam sustinet.
Leviticus 9:2Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino. + 9.2 Tolle de, etc. Accipit Aaron vitulum in holocaustum et arietem, et offert Domino. Tunc enim Christus sacrificium suum notificavit, cum Spiritus adveniens Parthos, Medos, Elamitas, et omnium gentium primitias ad apostolorum cœnaculum colligit Act. 2.. Vitulum offert Aaron et arietem, quando doctores Ecclesiæ mysteria passionis annuntiant, et pro salute humani generis celebrata insinuant. Tollite. Hircum obtulerunt apostoli die Pentecostes quando Petrus pœnitentiam annuntians inquit: Convertimini et agite pœnitentiam. AUG., quæst. 26 in Levit. Accipite hircum ex capris unum, etc., usque ad ubi autem universi, ibi et singuli, sed non convertitur.
Leviticus 16:3nisi hæc ante fecerit: vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum. + 16.3 Vitulum pro peccato offeret. ISICH. Mirandus ordo. Cum enim dixisset, quia non est semper ingrediendum in sancta, ne temere et incircumspecte accedere præsumamus, quando et quomodo ingrediamur, ostendit. Vitulum offeret pro peccato. Initium prædicationis divinæ Christus est, et passio ejus, si hæc non fuisset et ab errore tam Gentili quam Judaico homines non liberasset, de divinitate Patris loqui non posset. Nemo enim novit Patrem nisi Filius et cui voluerit revelare Matth. 11..