The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 11 › Leviticus 11:35

Leviticus 11:35

Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt. + 11.35 Sive clibani. Per hoc magistri designantur, in quibus cibi sacræ doctrinæ coquuntur operatione et igne Spiritus sancti. Nec mirum: Moab enim lebes appellatur: Moab olla spei meæ Rom. 2.. Chytropodes, etc. Quia qui docent non furari, furantur; et qui prædicant non mœchari, mœchantur: doctrina tamen munda est. Unde fontes et cætera.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And every thing whereupon any part of their carcase falleth shall be unclean; whether it be oven, or ranges for pots, they shall be broken down: for they are unclean, and shall be unclean unto you.

In Context

34Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. + 11.34 Omnis cibus, etc. Cibum et potum opera bona intelligit, ideo dixit: Cibus quem comedetis, et liquens quod bibitur, etc. Quia malarum actionum et cibus et potus prohibetur, ne quis participet. Si ergo bonis actionibus, quæ sunt in omni vase, id est in omni homine, quodlibet morticinum inciderit, necessario immunda actio erit. Si enim bonæ actioni, superbia, dolus, hypocrisis vel quodlibet morticinum, id est, participanti mortem inferens inciderit, et hic immundus erit: bonam enim actionem mala incidens intentio polluit. Si fusa fuerit super eum aqua. AUG., quæst. 37 in Levit. De vase, scilicet quod factum est immundum de morticinis immundis si forte aquam habuit. Aqua. Baptismi: est enim sermo de baptizatis; de infidelibus autem mentionem non facit. Unde Paulus: Scripsi vobis non commisceri fornicariis I Cor. 3., non utique fornicariis hujus mundi, etc.

36Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.

Read all of Leviticus 11

Cross References

Leviticus 11:33Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.

Leviticus 15:12Vas fictile quod tetigerit confringetur: vas autem ligneum lavabitur aqua.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 11:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 11:34Leviticus 11Leviticus 11:36 →