Leviticus 11:34
Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. + 11.34 Omnis cibus, etc. Cibum et potum opera bona intelligit, ideo dixit: Cibus quem comedetis, et liquens quod bibitur, etc. Quia malarum actionum et cibus et potus prohibetur, ne quis participet. Si ergo bonis actionibus, quæ sunt in omni vase, id est in omni homine, quodlibet morticinum inciderit, necessario immunda actio erit. Si enim bonæ actioni, superbia, dolus, hypocrisis vel quodlibet morticinum, id est, participanti mortem inferens inciderit, et hic immundus erit: bonam enim actionem mala incidens intentio polluit. Si fusa fuerit super eum aqua. AUG., quæst. 37 in Levit. De vase, scilicet quod factum est immundum de morticinis immundis si forte aquam habuit. Aqua. Baptismi: est enim sermo de baptizatis; de infidelibus autem mentionem non facit. Unde Paulus: Scripsi vobis non commisceri fornicariis I Cor. 3., non utique fornicariis hujus mundi, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
33Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.
Cross References
Proverbs 15:8Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.
Proverbs 21:27Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
Titus 1:15Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia. + 1.15 Omnia munda mundis. Hoc ipsi negant ideo, quia in lege quædam Moyses prohibuit, et ab immundis munda discrevit. Hoc autem non secundum naturas quas Deus creavit, intelligi voluit, sed secundum significationes: Omnia ergo munda sunt mundis secundum naturam; unde in Genesi: Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Secundum significationes quædam immunda sunt Judæis: nec nobis omnia apta sunt, vel propter salutem corporum, vel propter consuetudinem humanæ societatis.