Leviticus 11:33
Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 6:21quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino + 6.21 Quæ in sartagine. GREG. hom. 12 in Ezech. Nullum Deo tale sacrificium est, etc., usque ad holocaustum Deo deputatur.
Leviticus 11:35Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt. + 11.35 Sive clibani. Per hoc magistri designantur, in quibus cibi sacræ doctrinæ coquuntur operatione et igne Spiritus sancti. Nec mirum: Moab enim lebes appellatur: Moab olla spei meæ Rom. 2.. Chytropodes, etc. Quia qui docent non furari, furantur; et qui prædicant non mœchari, mœchantur: doctrina tamen munda est. Unde fontes et cætera.
Leviticus 14:45quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.
Numbers 19:15Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit. + 19.15 Vas quod, etc. RAB. Tegmen operculi vel ligatura, est censura disciplinæ, qua quisquis non premitur, quasi vas immundum pollutumque reprobatur. Quasi enim vas sine operculo vel ligatura polluitur, qui per studium ostentationis patens nullo velamine taciturnitatis operitur.
2 Corinthians 5:1Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. + 5.1 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur quod ædificationem, etc. Id est corpus immortale habebimus, si corpus per tribulationes dissolvatur, et ideo, quoniam sic dissolvetur, ut conditio et causa sit præmissa. Non manufactam, sed æternam. Id est non hominum complexione factam, scilicet, non humanæ generationis ope productam nec humanis fomentis auctam, sed a Deo ineffabiliter compactam. Æternam. Quia in ea sine manebitur.