Leviticus 11:8
Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Of their flesh shall ye not eat, and their carcase shall ye not touch; they are unclean to you.
In Context
7Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat.
Cross References
Leviticus 5:2Anima quæ tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile: et oblita fuerit immunditiæ suæ, rea est, et deliquit: + 5.2 Anima qui tetigerit. ISICH. Non corporis, etc., usque ad sed potest dicere cum David: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium Psal. 123.. GREG. lib. XXXII Moral., cap. 4 tom. 2. Juramentum proferre est voto nos divinæ servitutis alligare, etc., usque ad igni doloris ardemus.
Hosea 9:3non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit.
Matthew 15:20hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. + 15.20 Non lotis. Spiritualia dicta prophetarum, de cordis et corporis castigatione, ut hæc: Lavamini, mundi estote Isa. 1.. Pharisæi carnaliter de solo corpore accipiebant, quod vanum est fieri.
Mark 7:15Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem. + 7.15 Nihil est extra, etc. BEDA. Nec idolothytum in quantum cibus est, in quantum Dei creatura est, sed dæmoniorum invocatio hoc facit immundum. Unde: Non potestis bibere calicem Domini et calicem dæmoniorum I Cor. 10.. Judæi se partem Dei jactant, communes cibos vocant, quibus omnes homines utuntur, ut ostrea, lepores, et hujusmodi animalia, quæ ungulam non findunt, nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt.
Acts 10:10Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus: + 10.10 Cum esuriret. RAB. Salutem gentium compatiendo esurit, quæ nunc in visione ostenditur, quæ ideo sexta hora est visa, quia sexta ætate sæculi est facta.
Acts 15:29ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione: a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. + 15.29 Ut abstineatis vos, etc. TERT. Propterea igitur quoniam utraque species, etc., usque ad quorum munditia magis ad Deum pertinet, quam intestinorum.