Mattheum 15:20
hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. + 15.20 Non lotis. Spiritualia dicta prophetarum, de cordis et corporis castigatione, ut hæc: Lavamini, mundi estote Isa. 1.. Pharisæi carnaliter de solo corpore accipiebant, quod vanum est fieri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
These are the things which defile a man: but to eat with unwashen hands defileth not a man.
In Context
Cross References
Matthew 23:25Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia ! + 23.25 Væ vobis. Diversis similitudinibus simulationis et mendacii arguit pharisæos qui aliud hominibus ostendunt, aliud domi agunt. Qui mundatis. Frustra sanctitatem exterius prætenditis, sicut si quis calicem mundet exterius, intus autem relinquat sordes: cum ejus usus sit interior. Lucas ita. Stulte, qui fecit quod deforis est etiam id quod intus est, fecit Luc. 11., id est, qui utramque naturam hominis fecit, utramque mundari voluit. Nemo igitur putet fornicationem et hujusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et avaritiam, et superbiam, et iram, et cætera spiritualia levia esse.
Luke 11:38Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
1 Corinthians 6:9An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, + 6.9 An nescitis. Nota quod toties repetit, Nescitis; quasi: Me sequendo, hoc scire deberetis; sed sequentes pseudo, stulti facti estis.
Ephesians 5:3Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos:
Revelation 21:27Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni. + 21.27 Non intrabit in eam. Dicta honestate civitatis, ne quisquam falsus frater ad aliquem horum graduum pertingere præsumeret, determinat qui sunt intraturi, qui non.