Leviticus 13:40
Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est: + 13.40 Calvus ac mundus est. Simplex, non stultis; nemo enim est cui saltem pauci non remaneant capilli.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the man whose hair is fallen off his head, he is bald; yet is he clean.
In Context
41et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.
Cross References
Leviticus 13:41et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.
Song of Solomon 5:11Caput ejus aurum optimum; comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus. + 5.11 Caput ejus aurum optimum. Alia translatio: Crines ejus abietes. Abies, Græce vocatur. Ude hic elate, non Latinum, sed Græcum videtur. Vel caput, id est Divinitas, quia caput Christi Deus Cor. 2.. Comæ ejus, id est, cogitationes ejus sanctæ et rectæ, et tamen stultis despicabiles. Nigræ quasi corvus. Despicabiles mundo, quasi illa clamosa et improba avis. Vel, quasi corvus, ut nulli sacramenta Ecclesiæ committant, donec sibi, vel matri similari videant, vel, quia cum pulchri sunt, se fuisse nigros intelligunt ex natura sua.
Amos 8:10et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum, et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium: et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum.
Romans 6:19Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem. + 6.19 Humanum, etc. Hactenus ostendit Apostolus non esse peccandum. Hic dicit quid deinceps sit agendum ut scilicet serviatur justitiæ, de qua nullus est qui possit se excusare, quia nullus est qui non possit bene operari, saltem voluntate: quod idem est per gratiam. Sicut enim exhibuistis, etc. AUG. Si non plus, vel quantum tunc, ne fides quasi aspera et importabilis fugeretur. Sicut tunc nullus timor cœgit, sed libido voluptasque peccati duxit, sic modo delectatio justitiæ adultæ, etsi nondum perfecta; unde dixit: Humanum. Ita nunc. Quia plus etiam deberet amari justitia, quam tunc fuit iniquitas, ut pro justitia toleret homo dolores, et contemnat omnia, etiam mortem.
Galatians 4:13Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea + 4.13 Tentationem vestram. Tentati enim sunt (cum tribulationem secundum carnem pateretur Apostolus), utrum timore desererent eum, an charitate amplecterentur.