The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 6 › Romans 6:19

Romans 6:19

Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem. + 6.19 Humanum, etc. Hactenus ostendit Apostolus non esse peccandum. Hic dicit quid deinceps sit agendum ut scilicet serviatur justitiæ, de qua nullus est qui possit se excusare, quia nullus est qui non possit bene operari, saltem voluntate: quod idem est per gratiam. Sicut enim exhibuistis, etc. AUG. Si non plus, vel quantum tunc, ne fides quasi aspera et importabilis fugeretur. Sicut tunc nullus timor cœgit, sed libido voluptasque peccati duxit, sic modo delectatio justitiæ adultæ, etsi nondum perfecta; unde dixit: Humanum. Ita nunc. Quia plus etiam deberet amari justitia, quam tunc fuit iniquitas, ut pro justitia toleret homo dolores, et contemnat omnia, etiam mortem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I speak after the manner of men because of the infirmity of your flesh: for as ye have yielded your members servants to uncleanness and to iniquity unto iniquity; even so now yield your members servants to righteousness unto holiness.

In Context

18Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ.

20Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ. + 6.20 Liberi. Libertas servi est, quando eum peccare delectat, quod est ex libero arbitrio. Liberaliter servit, qui voluntatem Domini libenter facit; sic et justitiæ libere servit, qui amat, qui lætatur.

Read all of Romans 6

Cross References

Romans 3:5Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? + 3.5 Si autem iniquitas. Dixit quod Deus verax et omnis homo mendax, et quod indignis dat bona, in quo commendabilior apparet ejus justitia et gratia: unde carnalis dicens Deum uti malis, quasi instrumento ad gloriam suam, eo rem deducit, ut dicat iniquum Deum qui punit peccata quæ sibi prosunt. Quod removet, dicens: Nunquid iniquus. Deus verax et homo mendax. Si autem hoc est, et ita iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid sequi videtur? Quod Deus iniquus est. Sed nunquid iniquus Deus qui infert mala?

Romans 6:16Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam? + 6.16 An nescitis quoniam, etc. Ne Deum profitentes verbis, facti simus diaboli, præmonet nos esse servos ejus cujus voluntatem facimus.

Romans 15:1Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.

1 Corinthians 6:11Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. + 6.11 Sed sanctificati estis. Nota sed, repetitam conjunctionem, non parvum pondus dare sententiæ.

1 Corinthians 15:32Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. + 15.32 Si secundum hominem. Id est agens rationabiliter quia hominis est credere, non mori hominem ut bestiam, pugnavi, id est disputavi. Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Hoc propter eos qui quasi nihil futurum sit post mortem, ventri tantum student ut pecora, dicentes: Quis inde venit? Non audivi vocem cujusquam inde venientis. Quibus dicitur: Stulte, si pater tuus surgeret, crederes? Dominus omnium surrexit, et non credis. Qui voluit mori et surgere, ut omnes uni crederemus, ne a multis deciperemur. Crederes patri iterum morituro, et non credis jam immortalis, qui denique testimonium habet in cœlo, testimonium in terra, testimonium ab angelis, testimonium ab inferis.

Ephesians 2:2in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, + 2.2 Principem. Scilicet Beelzebub, qui est princeps malignorum spirituum, vel, intransitive principem spirituum. Principem erroris dicit spiritum æris, in quo dominatur. Æris. Caliginosus ær infernus est dæmonum. Spiritus. Id est, spirituum: ponitur enim genitivus singularis pro plurali. Operatur in filios diffidentiæ. Quid? nisi opera sua mala: et in primis maxime, quia ipsam diffidentiam et infidelitatem qua sint inimici fidei, per quem scit eos posse mundari?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 6:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 6:18Romans 6Romans 6:20 →