Canticum Canticorum 5:11
Caput ejus aurum optimum; comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus. + 5.11 Caput ejus aurum optimum. Alia translatio: Crines ejus abietes. Abies, Græce vocatur. Ude hic elate, non Latinum, sed Græcum videtur. Vel caput, id est Divinitas, quia caput Christi Deus Cor. 2.. Comæ ejus, id est, cogitationes ejus sanctæ et rectæ, et tamen stultis despicabiles. Nigræ quasi corvus. Despicabiles mundo, quasi illa clamosa et improba avis. Vel, quasi corvus, ut nulli sacramenta Ecclesiæ committant, donec sibi, vel matri similari videant, vel, quia cum pulchri sunt, se fuisse nigros intelligunt ex natura sua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
His head is as the most fine gold, his locks are bushy, and black as a raven.
In Context
Read all of Canticum Canticorum 5
Cross References
Leviticus 13:40Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est: + 13.40 Calvus ac mundus est. Simplex, non stultis; nemo enim est cui saltem pauci non remaneant capilli.
Song of Solomon 7:5Caput tuum ut Carmelus; et comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus. + 7.5 Caput tuum. Mens tua, quia regit totum corpus cogitationum, est alta, ut mons per conversationem vitæ, et talis mons, qui habet scientiam circumcisionis, non in ablatione carnis, sed superfluitatum cordis. Cochleæ maris ferro circumcisæ, lacrymas purpurei coloris emittunt, quibus collectis tinctura purpurei coloris conficitur. Canales, qui purpuram regis suspiciunt, sunt præcordia fidelium. Lana quæ intingitur, ut indumentum regis efficiatur, est humilitas in patiendo, quæ juncta est canalibus, quando constanti corde virtus humilitatis, et continua Dominici cruoris memoria ad tolerantiam animatur. Semper purpuram veri regis, id est passionem, in memoria habentes, et ad imitandum parati, ut cum Christo resuscitentur.
Daniel 7:9Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda: thronus ejus flammæ ignis: rotæ ejus ignis accensus.
Revelation 1:14caput autem ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi ejus tamquam flamma ignis: + 1.14 Capilli erant candidi. Id est sancti extenuati, et adhærentes ipsi capiti. Vel cogitationes ejus. Tanquam lana. Sicut lana alba apta est ad quoscunque colores accipiendos, sic sancti ad tribulationes sufferendas. Nix. Nix candor est immortalitatis, quia candidior omni creatura. Oculi. Id est dona Spiritus sancti: hæc sunt Christi velut habentis et dantis, sicut Ecclesiæ accipientis; hæc illuminant et faciunt ardere. Vel oculi sunt ipsi spirituales in Ecclesia, vel divina præcepta.