Galatas 4:13
Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea + 4.13 Tentationem vestram. Tentati enim sunt (cum tribulationem secundum carnem pateretur Apostolus), utrum timore desererent eum, an charitate amplecterentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Ye know how through infirmity of the flesh I preached the gospel unto you at the first.
In Context
Cross References
Leviticus 13:40Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est: + 13.40 Calvus ac mundus est. Simplex, non stultis; nemo enim est cui saltem pauci non remaneant capilli.
1 Corinthians 2:3Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos:
2 Corinthians 11:6Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis. + 11.6 Nam etsi imperitus. Hoc non ad apostolos pertinet, quia non erant eloquentes, sed ad pseudo, qui componebant verba. Imperitus ergo sermone non est reus apud Deum, sed qui non habet scientiam Dei, quæ pertinet ad salutem.
2 Corinthians 12:7Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet. + 12.7 Et ne magnitudo. Parco multum gloriari, ne alter puter. Et ideo datus est stimulus pungens carnem. Quis? angelus malignus missus a Satana, ut colaphizet, id est reprimat omnem motum superbiæ incutiendo tribulationes, vel tentando (ut quidam aiunt) per libidinem. Tentatio autem cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercendæ virtutis.
Galatians 1:6Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium: + 1.6 Miror. De destructione legis consequenter agit Apostolus. Et de levitate eos reprehendit, quod ab Evangelio indiscrete transierunt ad legem. Et quia Galata, translatio dicitur, congrue ex ipso nomine reprehensionis occasionem sumit. Et cum hæc prædicta bona sunt ex Christo, miror quod bene instructi prius, sic, tam vehementer et tam brevi tempore, transferimini, etc.