The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 2 › Leviticus 2:11

Leviticus 2:11

Omnis oblatio quæ offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino. + 2.11 Omnis oblatio. ORIG. homil. 2 in Lev. Dicat aliquis, etc., usque ad hoc modo verius et perfectius secundum Evangelium sacrificia offers, quæ jam secundum legem non potest offerre Isræl. Fermenti ac mellis. Nihil voluptuosum, nihil suave placet Deo, sed quod habet aliquid mordacitatis et severitatis. Unde pascha cum amaritudinibus manducatur. Ac mellis. Gentilis eloquentiæ, quæ voce suavis est, non re. Unde: Favus distillans labia meretricis Prov. 5.. Quod autem dicitur in Canticis: Mel et lac sub lingua tua Cant. 4., præsentibus non contradicit. Sub lingua enim dicitur, non in lingua, ut ostendatur paganorum sapientia, et Judæorum littera linguæ Ecclesiæ, id est doctrinæ subjecta esse. Horum non vult integram doctrinam offerre. Unde ait: Non adolebitur in sacrificium, id est, holocaustum: primitias tantum eorum offeretis. Primitias enim illius sapientiæ offerimus, non totam, sicut Paulus ad Athenienses, inquit: Sicut vester pœta dixit: hujus et genus sumus. Quod enim invenit congruum scientiæ Dei, non respuit: non tamen ultra testimonia multiplicavit, quia placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes; unde Moyses ait: Super altare vero non imponentur, et cum liceret dici non ponentur, dicit: Non imponentur in odorem suavitatis: significans, quia si tentaverimus de exterioribus divinitatis adipisci notitiam, tale sacrificium ad altare non ascendit, sed deprimitur in terrenis, quia de terra est. BEDA. in Lev., tom. 2.. Quod mel in Dei sacrificium non offerretur, etc., usque ad imperfecta quæque omittimus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

No meat offering, which ye shall bring unto the LORD, shall be made with leaven: for ye shall burn no leaven, nor any honey, in any offering of the LORD made by fire.

In Context

10quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.

12Primitias tantum eorum offeretis ac munera: super altare vero non imponentur in odorem suavitatis.

Read all of Leviticus 2

Cross References

Exodus 12:19Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.

Exodus 34:25Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ: neque residebit mane de victima solemnitatis Phase. + 34.25 Non immolabis, etc. AUG., quæst. 162 et 163. Quid est quod ait: Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? An illa hoc loco dicit immolata sua, quæ per pascha occiduntur, et præcipit ne tunc sit in domo fermentum, quando sunt dies azymorum?

Leviticus 6:16reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco sancto atrii tabernaculi. + 6.16 Reliquam, etc., ut non ex toto a theologia cessemus, quia summa scientiæ in futurum conversatur. In loco. Ecclesia, quæ est introitus et vestibulum cœli, in ea oportet de divinitate loqui, unde psal. LXVII: In ecclesiis benedicite Deo, est quisque sibi domestica ecclesia, dum a terrenis negotiis cessat: hic sibi de Deo loqui et theologiam exercere potest. Tales sunt quibus pars sacrificii datur, de Deo, scilicet, meditari et loqui.

Proverbs 25:16[Mel invenisti: comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. + 25.16 Mel invenisti, comede quod sufficit tibi. Potest et sic intelligi, etc., usque ad vel toties ad illum venias ut fastidiat.

Matthew 16:6Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum. + 16.6 A fermento. Fermentum est perversa doctrina, quæ vel modica totam massam corrumpit, et in suum saporem trahit.

Mark 8:15Et præcipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 2:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 2:10Leviticus 2Leviticus 2:12 →