Leviticus 14:29
reliquam autem partem olei, quæ est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30et turturem sive pullum columbæ offeret,
Cross References
Exodus 30:15Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet. + 30.15 Dives non addet, etc. ID., ibid. Quia sive magnus est quis meritis et perfectus, seu parvus, et in provectu virtutum positus, cunctis æque lex decalogi, qua Deum et proximum diligant, imponitur
Leviticus 14:20et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur. + 14.20 Ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui, etc. ORIG., hom. 8 in Levit. Vides quomodo ultimæ et summæ purificationis, etc., usque ad et per omnia Patris Filius reparetur.
1 John 2:1Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum: + 2.1 Filioli mei, hæc scribo, etc. Ne malam securitatem assumatis, audientes vos a Deo mundari, sed utilem timorem habeatis. Si quis peccaverit. Si ex humana fragilitate non potestis omnia vitia cavere, date operam ut saltem majora et apertiora caveatis, ut non apprehendat vos tentatio nisi humana. Quod si quis etiam post admonitionem meam ceciderit, non desperet. Advocatum. Non est advocatus nisi eum vocantibus. Displiceant peccata tibi, clama: et ipse audit et liberat. Justum. Justus advocatus injustas causas non suscipit, qui tamen justos nos defendet in judicio, si nos nunc accusamus injustos.