Leviticus 16:17
Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo cœtu Israël, donec egrediatur. + 16.17 Donec egrediatur. Humano scilicet more spiritum emittens, et carnem in sepulcro relinquens.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 16:10cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem. + 16.10 In solitudinem. Id est in sinum Patris, quo nullus accedit nisi ipse et Spiritus sanctus. Abiit ergo, id est, operandi virtutem cohibuit, et portavit iniquitates nostras, non ut haberet, sed ut consumeret. Deus enim ignis consumens est. In solitudinem, de qua dicitur: In terra deserta invia et inaquosa, etc. Psal. 62. Ibi hostis locum non habet, ubi Deus manet. In cœlum enim divinitas tempore passionis abiisse dicitur; non locum mutans, sed quodammodo virtutem cohibens, ut possent impii consummare passionem.
Isaiah 53:6Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.
Luke 1:10et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.
1 Timothy 2:5Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus:
Hebrews 9:7in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: + 9.7 In anno. Quod singulis annis intrabatur, significabatur non venisse adhuc perfectionem. Pro sua et populi ignorantia. Christus pro populo suo obtulit, pro se vero non, nisi in membris suis. Unde ipse ait: Verba delictorum meorum Psal. 21.. Delicta enim nostra sua dicit, quia ea suscepit, non ad habendum, sed ad delendum.
1 Peter 3:18Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. + 3.18 Offerret Deo. ID. Quia etiam tunc si qui ad prædicationem Domini (quam per vitam fidelium prætendebant) credere voluissent, ipsos offerre Deo Patri gaudebat. Si qui autem detrahebant de bonis quasi de malefactoribus, imminente diluvio confundebantur.