Leviticus 16:18
Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum: + 16.18 Et sumptum sanguinem. Quia passione sua cornua altaris, id est quatuor principales virtutes sanctificavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 4:7Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii: omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. + 4.7 Super cornua. Hoc altare sedem Dei, id est Seraphin significat, unde Esa: Volavit ad me unus de Seraphin, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulit, de altari Isa. 6.. Thymiama, secundum LXX, compositiones omnium virtutum. Ubi enim decet compositas esse virtutes, nisi in sede Dei? de cœlo namque ad nos descendunt. Unde Jacobus ait: Quæ autem desursum sapientia Jac. 3.. Quatuor autem virtutes, sapientia, justitia, fortitudo, temperantia, quia cæterarum virtutum genera continent, nominantur cornua: has inungit Deus proprio sanguine confortans, scilicet majori et perfectiori virtute, ut possint contra adversarias potestates fortitudinesque prævalere. Altaris, etc. Angelicarum virtutum. Si enim homines gratum Deo odorem bonorum operum reddunt, quanto magis sancti angeli in puritate naturæ permanentes? Si autem peccatum quod Christi sanguine piaretur, non admiserunt, per sanguinem tamen ejus nobis pacificati sunt, et numerus eorum reparatus. In basim. Basis, pars altaris inferior, infirmos homines significat. Sanguine enim Christi non solus numerus angelorum restitutus est, sed et homo redemptus: ideo angelorum quoque redemptio Christus dicitur Col. 1.. Altaris holocausti. Corporis Christi. Ipse enim est sacerdos, ipse sacrificium, ipse et altare. Sicut enim multa operatur, ita convenienter multis nominibus appellatur. Unde Paulus: Habemus altare de quo non habent potestatem edere qui tabernaculo deserviunt Heb. 13.: hoc est, corpus Christi, de quo non licet edere Judæis; hoc altare est in introitu tabernaculi, id est cœli, quia per ipsum ingressum habemus in cœlum. Et adipem. Mystice, delectationes et desideria carnis; quæ tamen omnia non sunt in Christum recipienda, sicut gulæ, et coitus desiderium. Quæ autem habuerat, habuit ex nobis, ut sitim et esuriem, et hujusmodi. Hæc autem Patri obtulit, ad cujus transtulit gloriam, et nobis in exemplum protulit, ut ad Deum desideria nostra referamus.
Leviticus 4:25tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus. + 4.25 Cornua altaris, etc. Super crucem offeruntur primitiæ sanguinis qui pro peccato offertur, quia opus crucis et effectus peccatorum nostrorum perfecta remissio est. Et reliquum fundens. Omnem scilicet pœnitentiam evangelicæ prædicationi tribuens cujus intentio est ut se corrigat et salvetur qui pœnitet. Unde in principio Evangelii Dominus inquit providenter: Pœnitentiam agite, appropinquat enim regnum cœlorum. Matth. 3.
John 17:19et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate. + 17.19 Et pro eis ego sanctifico. Id est, ut pro eis prosit, ego me hominem sanctificabo in me Verbo quod est ab initio Incarnationis suæ quando Verbum factum est caro. Ita autem illis prodest, quia et ipsos, qui sunt ego, quia caput et corpus sunt unus Christus, sanctifico in meipso, unde addit: ut sint et ipsi sicut ego, sanctificati in veritate et in me.
Hebrews 5:7Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia. + 5.7 Preces supplicationesque. Christi dicit actionem et vitam cujus omnis actio fidelium est institutio, et ad Deum oratio. Quidquid egit Christus, preces et supplicationes fuerant pro omnibus. Sanguinis effusio fuit clamor validus, in quo auditus, pro reverentia ejusdem passionis. Reverentia est, quod sine peccato passus pro sola charitate. Exauditus est. Per hoc patet, quod per eum possumus consequi misericordiam cum jam ad dexteram sit Patris.