Leviticus 16:2
et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum), + 16.2 Loquere ad Aaron, etc. ID. Quantum parcat nobis Deus, etc., usque ad quod præsentibus cavetur verbis. Coram propitiatorio. ISICH. LXX: Coram facie propitiatorii, etc., usque ad vel quam ex carne Dominica percipimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 25:17Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo. + 25.17 Propitiatorium. ID. Propitiatorium tabula erat aurea ejusdem mensuræ cujus arca; sic dicta quia ibi Deus Moysi apparens, et cum eo loquens, propitiabatur populo, et misericordiam significat, unde bene super arcam erat, quia misericordia ejus super omnia opera ejus.
Exodus 26:33Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur. + 26.33 Inseretur autem velum, etc. BED., ubi supra. Quia in æterno consilio Divinitatis erat, etc., usque ad: in die judicii. Intra quod pones arcam testimonii, etc. Intra hoc velum posita est arca testamenti, quia Christus paternorum arcanorum conscius, post passionem et resurrectionem cœlos cœlorum ascendens, sedet ad dexteram Patris. Dividentur. Quia Ecclesia, quæ ex angelis et hominibus constat, partim peregrinatur in infimis, partim regnat in supernis, adhuc cives suos, dirimente velo cœli, habet ab invicem segregatos.
Exodus 40:20Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
Leviticus 8:35Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi præceptum est.
Leviticus 16:34Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israël, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut præceperat Dominus Moysi.
Numbers 4:19sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat.