Leviticus 17:16
Quod si non laverit vestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But if he wash them not, nor bathe his flesh; then he shall bear his iniquity.
In Context
Cross References
Leviticus 7:18Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.
Leviticus 20:17Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suæ, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt: occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam. + 20.17 Qui acceperit sororem suam, etc. ISICH. Hoc tolerabile videbatur, quia Abraham de Sara dicit: Soror mea est ex patre, et non ex matre: sed eos qui de Thare patre Abraham geniti sunt Moyses enumerans, nusquam Saræ fecit mentionem. Quod si sorori suæ Abraham nupsit, ante tamen hoc quam Deum cognosceret, fecit. Bene ergo lex talem conjunctionem prohibuit. Qui acceperit, etc. Tropologice turpitudinem sororis ex patre et non ex matre videt et accipit, qui turpem actionem a patre vel a matre in qua scilicet deliquerunt admiratur, et imitatur: non solum perscrutans quæ non oportuit, sed conjungens se parentum pravitati quæ soror ejus dicitur, quasi ab eisdem genita parentibus. Quia vero filii publicant parentum peccata faciendo similia, recte in conspectu populi infligitur pœna; vel juxta LXX: In conspectu filiorum generis sui, eorum scilicet qui talia cogitant imitari: ut unius afflictio, multorum sit correctio. Viderit turpitudinem, etc. AUG., quæst. 75. Id est, concumbendo cognoverit, sicut ibi: Cognovit Adam uxorem suam Gen. 4., id est, ei mistus est. Quod autem ait: Portabunt iniquitatem suam, id est, ipsum peccatum pœna erat.
Numbers 19:19atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die: expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. + 19.19 Lavabit et se, etc. ID. Alia littera, etc., usque ad immunda erit usque ad vesperam.
Isaiah 53:11Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit. + 53.11 Saturabitur. Fide gentium, unde esuriens et sitiens supra puteum Jacob emptis cibis uti noluit, quia jam Samaritanæ et eorum qui de civitate ad eum exibant, fide satiatus erat.
Hebrews 9:28sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem. + 9.28 Sine peccato apparebit. Ita quod tunc non erit hostia pro peccato, sed justitia in remunerando, vel damnando. Quod si nec in die iræ hostia erit, multo minus in aliis temporibus. Vel sine peccato, id est similitudine carnis peccati, sed potius in carne gloriosa.