The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 7 › Leviticus 7:18

Leviticus 7:18

Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if any of the flesh of the sacrifice of his peace offerings be eaten at all on the third day, it shall not be accepted, neither shall it be imputed unto him that offereth it: it shall be an abomination, and the soul that eateth of it shall bear his iniquity.

In Context

17quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. + 7.17 Tertius invenerit dies. Futurum sæculum in quo generalis resurrectio, quam Christi resurrectio significavit. Mane facto tertii diei, tunc quod reliquum est igne consumetur: quodcunque enim salutare imperfectum reliquerimus, aut malum fecerimus, tanquam ligna, fenum, aut stipula, igne consumetur: nos autem detrimentum patiemur I Cor. 3..

19Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea. + 7.19 Caro quæ, etc. ORIG., hom. 5 in Levit. Carnes sanctæ divina verba intelliguntur, usque ad et aliena immunditia pollutus est.

Read all of Leviticus 7

Cross References

Leviticus 5:17Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quæ Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam, + 5.17 Anima si peccaverit, etc. ID.. Videtur oblitus quod præceperat: pro quibus enim peccatis capram vel ovem offerri præcepit, nunc arietem offerri præcipere videtur; sed nec oblitus est anteriora, nec contraria præcepit: ibi enim per animam, Gentilem significavit: hic autem eum qui per ignorantiam transgreditur mandata legis. AUG. quæst. 7 in Levit. Quæritur quomodo discernitur hoc delictum ab eis quæ generaliter complexus est, etc., usque ad vel aliqua in sacris servitiis.

Leviticus 10:19Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cæremoniis mente lugubri? + 10.19 Respondit Aaron, etc. In persona Ecclesiæ, cujus figuram gerit, sicut et Christi, videtur Aaron dicere hoc. Quasi, quia post adventum Salvatoris deputati sunt ministare, et pro pœnitentia offerre, et propheticam vitam exponere. Aliter: Docentes perierunt et in eis hæc Ecclesiæ acciderunt, ut sacerdotum et magistrorum lugeret mortem, unde comedere hodie pro peccato non potuit, nec orare: Domino autem displicebat. AUG. Respondit Aaron, etc. Si hodie obtulerunt quæ pro peccato illorum sunt, etc., usque ad Hoc autem quare sit factum, respondit Aaron, et placuit Mosi. Hodie. Quasi dicat: si ante remissionem Salvatoris hoc peccassent, forsitan ignosceretur, cum nondum mundo scientia manifestaretur: unde, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo Joan. 15..

Leviticus 11:41Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum. + 11.41 Omne quod reptat super terram. Hoc superius legislator exposuit, sed ad frequentationem meditandæ legis monendo auditorem, repetit.

Leviticus 19:5Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis, + 19.5 Si immolaveritis, etc. Omnia fere legis capitula reiterat, ut eorum memoriam auditoribus infigat; sed maxime necessaria, sicut hoc mandatum quod superius proposuit, cum de sacrificiis ageret. Sacrificium salutare accepit, in quo quæ ad salutem pertinent necesse est operari, ut autem sit acceptabile, oportet immolari pietatem et pudicitiam. Hoc enim secundum Apostolum bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui vult omnes homines salvos fieri I Tim. 2.. Comedere autem in die immolationis et altero, est in vita præsenti quæcunque ad salutem pertinent operari: hodie enim et cras pro præsenti sæculo accipiuntur; unde Jacobus: Qui dicitis: Hodie et crastino ibimus in civitatem, etc. Jac. 4.. Dies tertia, quia in ipsa Dominus a mortuis resurrexit, figuram gerit futuri sæculi et resurrectionis, in quo non licebit operari, sed operum suscipere retributionem. Qui ergo hic vivit tanquam illic operaturus sit, tanquam die tertia sacrificium manducaturus, a legislatore hoc facere prohibetur, quia virtutem imperfectam relinquit, tanquam ibi perficere possit.

Leviticus 20:17Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suæ, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt: occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam. + 20.17 Qui acceperit sororem suam, etc. ISICH. Hoc tolerabile videbatur, quia Abraham de Sara dicit: Soror mea est ex patre, et non ex matre: sed eos qui de Thare patre Abraham geniti sunt Moyses enumerans, nusquam Saræ fecit mentionem. Quod si sorori suæ Abraham nupsit, ante tamen hoc quam Deum cognosceret, fecit. Bene ergo lex talem conjunctionem prohibuit. Qui acceperit, etc. Tropologice turpitudinem sororis ex patre et non ex matre videt et accipit, qui turpem actionem a patre vel a matre in qua scilicet deliquerunt admiratur, et imitatur: non solum perscrutans quæ non oportuit, sed conjungens se parentum pravitati quæ soror ejus dicitur, quasi ab eisdem genita parentibus. Quia vero filii publicant parentum peccata faciendo similia, recte in conspectu populi infligitur pœna; vel juxta LXX: In conspectu filiorum generis sui, eorum scilicet qui talia cogitant imitari: ut unius afflictio, multorum sit correctio. Viderit turpitudinem, etc. AUG., quæst. 75. Id est, concumbendo cognoverit, sicut ibi: Cognovit Adam uxorem suam Gen. 4., id est, ei mistus est. Quod autem ait: Portabunt iniquitatem suam, id est, ipsum peccatum pœna erat.

Leviticus 22:16ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 7:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 7:17Leviticus 7Leviticus 7:19 →