The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 17 › Leviticus 17:7

Leviticus 17:7

et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum. + 17.7 Et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, etc. Cum a Domino dictum sit Exod. 20.: Non facies tibi idolum nec omnem similitudinem eorum quæ in cœlo sunt sursum, et in terra deorsum, et quæcunque subtus terram; conflatilem vitulum fecerunt, et ei sacrificium obtulerunt, abligurire cupientes sacrificium. Lex ergo, quasi pædagogus eorum, præcipit Deo sacrificare Exod. 32., ut in hoc occupati abstinerent se a sacrificio idololatriæ. Talia tamen sancivit sacrificia, quibus mysteria significantur futura. Cum quibus fornicati sunt. Idololatriam fornicationem vocat, quia Deus despondit sibi animas nostras. Dicitur ergo fornicatio ab illo discessio. Terret etiam eos qui in carne fornicantur, cum peccatum fornicationis comparat idolorum cultui et dæmonum oblationi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they shall no more offer their sacrifices unto devils, after whom they have gone a whoring. This shall be a statute for ever unto them throughout their generations.

In Context

6Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino:

8Et ad ipsos dices: Homo de domo Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam, + 17.8 Homo de domo Isræl, etc. AUG., ubi supra. Si idem repetitur mandatum, etc., usque ad frustra se Isrælitas vel Judæos jactant.

Read all of Leviticus 17

Cross References

Exodus 22:20Qui immolat diis, occidetur, præterquam Domino soli.

Exodus 32:8Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. + 32.8 Isti sunt dii tui. AUG., quæst. 142. Dominus indicans Moysi quid fecerit populus de vitulo et de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: Hi sunt dii tui, Isræl, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Quod eos dixisse non legitur; sed animum eorum hunc fuisse Deus ostendit, horum quippe gerebant verborum in corde sententiam, quæ Deum latere non poterat.

Leviticus 3:17jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem nec adipem omnino comedetis. + 3.17 Nec adipem. Propriam concupiscentiam, id est carnalem habere non debemus: Quisque enim tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Sanguinem prohibet comedi, ne quemquam interficiamus: sanguinem enim edere, bestiarum, id est crudelium, est. Ideo aut omnino additur: ut et proximis parcamus et nobis. Deo autem debet anima immolari, unde jussit sanguinem fundi circa basim altaris.

Deuteronomy 31:16Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea: ibi derelinquet me, et irritum faciet fœdus, quod pepigi cum eo.

2 Chronicles 11:15Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et dæmoniorum, vitulorumque quos fecerat.

Jeremiah 3:1[Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. + 3.1 Vulgo dicitur: si dimiserit. Ecce de fornicata et relicta muliere, etc., usque ad quanto contemptus adhuc vocare non dedignatur. Si dimiserit vir. HIER. Hoc dicere possumus adversus eos, qui fidem Domini relinquentes et hæreticorum erroribus irretiti post multas fornicationes et deceptionem suarum animarum, simulant se reverti ad pristinam veritatem, non ut deponant venena pectoris, sed ut insinuent aliis. Tu autem fornicata es. Sive: Habuisti pastores multos in offensionem tui, ut Deum scilicet offenderes; et qui magistri esse debuerant, ut alios ab omni errore prohiberent, auctores impietatis exstiterunt. Tamen revertere. Si revertebaris ad me, dicit Dominus. Arguit impudentiam meretricis, quæ post adulterium audet reverti ad virum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 17:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 17:6Leviticus 17Leviticus 17:8 →